Interfecto Vario Heliogabalo—sic enim malumus dicere quam Antoninum, quia et nihil Antoninorum pestis illa ostendit et hoc nomen ex annalibus senatus auctoritate erasum est—ad remedium generis humani Aurelius Alexander, urbe Arcena genitus, Varii filius, Variae nepos et consobrinus ipsius Heliogabali, accepit imperium, cum ante Caesar a senatu esset appellatus, mortuo scilicet Macrino; Augustumque nomen idem recepit, addito eo ut et patris patriae nomen et ius proconsulare et tribuniciam potestatem et ius quintae relationis deferente senatu uno die adsumeret. Et ne praeceps ista honorum continuato videatur, exponam causas, quibus id et senatus coactus est facere et ille perpeti, non enim aut gravitati senatus congruebat omnia simul deferre aut bono principi raptum ire tot simul dignitates. milites iam insueverant sibi imperatores et tumultuario iudicio facere et item facile mutare, adferentes nonnumquam ad defensionem se idcirco fecisse quod nescissent senatum principem appellasse. nam et Pescennium Nigrum et Clodium Albinum et Avidium Cassium et antea Lucium Vindicem et L. Antonium,