Etiam puer et gulosus et impudicus fuit. adulescens omne genus hominum infamavit quod erat secum, et ab omnibus est infamatus. inridentes se feris obiciebat. eum etiam, qui Tranquilli librum vitam Caligulae continentem legerat, feris obici iussit, quia eundem diem natalis habuerat, quem et Caligula. si quis sane vidisset albescentes inter nigros capillos quasi ver- miculos habere, sturno adposito, qui se vermes sectari crederet, capite suppuratum reddebat obtunsione oris. pinguem hominem medio ventre dissicuit, ut eius intestina subito funderentur. monopodios et luscinios eos, quibus aut singulos tulisset oculos pedes fregisset, appellabat. multos praeterea passim exstinxit alios, quia barbarico habitu occurrerant, alios, quia nobiles et speciosi erant, habuit in deliciis homines appellatos nominibus verendorum utriusque sexus, quos libentius suis osculis