dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora miscuisse nec abstinuisse gustum aliis, ut putabat, inrisis. duos gibbos retortos in lance argentea sibi sinapi perfusos exhibuit eosdemque statim promovit ac ditavit. praefectum praetorii suum Iulianum togatum praesente officio suo in piscinam detrusit. quem saltare etiam nudum ante concubinas suas iussit quatientem cymbala deformato vultu, genera raro vocavit, lavabat per diem septies atque octies et in ipsis balneis edebat. adibat imitatus est et medicum, ut sanguinem hominibus emitteret scalpris feralibus. Menses quoque in honorem eius pro Augusto Commodum, pro Septembri Herculem, pro Octobri Invictum, pro Novembri Exsuperatorium, pro Decembri Amazonium ex signo ipsius adulatores vocabant. Amazonius autem vocatus est ex amore concubinae suae Marciae, quam pictam in Amazone diligebat, propter quam et ipse Amazonico habitu in arenam Romanam procedere voluit. Gladiatorium etiam certamen subiit et nomina gladiatorum recepit eo gaudio quasi acciperet triumphalia. ludum semper publicis monumentis indi iussit, pugnasse autem dicitur septingenties tricies quinquies. Nominatus inter Caesares quartum iduum Octobrium, quas Herculeas postea nominavit, Pudente et Pollione consulibus, appellatus Germanicus idibus Hercu-