leis Maximo et Orfito consulibus, adsumptus est in omnia collegia sacerdotalia sacerdos XIII kal. Invictas Pisone Iuliano consulibus, profectus in Germaniam XIIII kal. Aelias, ut postea nominavit, iisdem consulibus togam virilem accepit, cum patre appellatus imperator V kal. Exsuperatorias Pollione et Apro iterum consulibus, iterum profectus III nonas Commodias Orfito et Rufo consulibus, datus in perpetuum ab exercitu et senatu in domo Palatina Commodiana conservandus XI kal. Romanas Praesente iterum consule. tertio meditans de profectione a senatu et populo suo retentus est. vota pro eo facta sunt nonis Piis Fusciano iterum consule, inter haec refertur in litteras pugnasse illum sub patre trecenties sexagies quinquies. mille contingeret. ferarum autem diversarum manu sua occidit, ita ut elephantos occideret, multa milia. et haec fecit spectante saepe populo Romano.