dicuntur, per hanc autem neglegentiam, cum et annonam vastarent ii qui tunc rem publicam gerebant, etiam inopia ingens Romae exorta est, cum fruges non postea Commodus occidit atque proscripsit. ipse vero saeculum aureum Commodianum nomine adsimulans vilitatem proposuit, ex qua maiorem penuriam fecit. Multi sub eo et alienam poenam et salutem suam pecunia redemerunt. vendidit etiam suppliciorum diversitates et sepulturas et inminutiones malorum et alios pro aliis occidit, vendidit etiam provincias et administrationes, cum ii per quos venderet partem acciperent, partem vero Commodus. vendidit nonnullis et inimicorum suorum caedes, vendiderunt sub eo etiam eventus litium liberti. praefectos Paternum et Perennem non diu tulit, ita tamen ut etiam de iis praefectis quos ipse fecerat triennium nullus impleret, quorum plurimos interfecit vel veneno vel gladio, et praefectos urbi eadem facilitate mutavit.