cubicularios suos libenter occidit, cum omnia ex nutu eorum semper fecisset. Eclectus Spectator gladiatoria sumpsit arma, panno purpureo nudos umeros advelans. habuit praeterea morem, ut omnia quae turpiter, quae impure, quae crudeliter, quae gladiatorie, quae lenonie faceret, actis urbis indi iuberet, ut Marii Maximi scripta testantur. Commodianum etiam populum Romanum dixit, quo saepissime praesente gladiator pugnavit, sane cum illi saepe pugnanti ut deo populus favisset, inrisum se credens populum Romanum a militibus classiariis, qui vela ducebant, in amphitheatro interimi praeceperat, urbem incendi iusserat, utpote coloniam suam. quod factum esset, nisi Laetus praefectus praetorii Commodum deterruisset. appellatus est sane inter cetera triumphalia nomina etiam sescenties vicies Palus Primus Secutorum.