Adclamationes senatus post mortem Commodi graves fuerunt, ut autem sciretur quod iudicium senatus de Commodo fuerit, ipsas adclamationes de Mario Maximo indidi et sententiam senatus consulti: Hosti patriae honores detrahantur. parricidae honores detrahantur. parricida trahatur. hostis patriae, parricida, gladiator in spoliario lanietur. hostis deorum, carnifex senatus, hostis deorum, parricida senatus; hostis deorum, hostis senatus, gladiatorem in spoliario. qui senatum occidit, in spoliario ponatur; qui senatum occidit, unco trahatur; qui innocentes occidit, unco trahatur. hostis, parricida, vere vere. trahatur. qui te occisurus fuit, unco trahatur. nobiscum timuisti, nobiscum periclitatus es. ut salvi simus, Iuppiter optime maxime, serva nobis Pertinacem. fidei praetorianorum feliciter, praetoriis cohortibus feliciter, exercitibus Romanis feliciter, pietati senatus feliciter. Parricida trahatur. rogamus, Auguste, parricida trahatur. hoc rogamus, parricida trahatur. exaudi Caesar: delatores ad leonem, exaudi Caesar: Speratum ad leonem, victoriae populi Romani feliciter, fidei militum feliciter, fidei praetorianorum feliciter, cohortibus praetoriis feliciter. Hostis statuas undique, parricidae statuas undique, gladiatoris statuas undique, gladiatoris et parricidae statuae detrahantur. necator civium trahatur. parricida civium trahatur. gladiatoris statuae detrahantur. te salvo salvi et securi sumus, vere vere, modo vere, modo digne, modo vere, modo libere. Nunc securi sumus; delatoribus metum, ut securi simus, leonem, te imperante delatoribus fustem.