His incitati, licet nimis sero, Quintus Aemilius Laetus praefectus et Marcia concubina eius inierunt coniurationem ad occidendum eum. primumque ei venenum dederunt; quod cum minus operaretur, per athletam, cum quo exerceri solebat, eum strangularunt. Fuit forma quidem corporis iusta, vultu insubido, ut ebriosi solent, et sermone incondito, capillo semper fucato et auri ramentis inluminato, adurens comam et barbam timore tonsoris. Corpus eius ut unco traheretur atque in Tiberim mitteretur, senatus et populus postulavit, sed postea iussu Pertinacis in monumentum Hadriani translatum est. Opera eius praeter lavacrum, quod Cleander nomine ipsius fecerat, nulla exstant, sed nomen eius alienis operibus incisum senatus erasit. nec patris autem sui opera perfecit, classem Africanam instituit, quae subsidio esset, si forte Alexandrina frumenta cessassent. ridicule etiam Carthaginem Alexandriam Commodianam togatam appellavit, cum classem quoque Africanam Commodianam Herculeam appellasset. ornamenta sane quaedam Colosso addidit, quae postea cuncta sublata sunt. Colossi autem caput dempsit, quod Neronis esset, ac suum imposuit et titulum more solito subscripsit, ita ut illum Gladiatorium et Effeminatum non praetermitteret. hunc tamen Severus, imperator gravis et vir nominis sui, odio, quantum Sorores tres superstites reliquit, ut natalis eius celebraretur. Severus instituit.