Vita Commodi Quadratum et Lucillam compulit ad eius interfectionem consilia inire, non sine prae- fecti praetorio Tarrutenii Paterni consilio, datum autem est negotium peragendae necis Claudio Pompeiano propinquo, qui ingressus ad Commodum destricto gladio, cum faciendi potestatem habuisset, in haec verba prorumpens ' Hunc tibi pugionem senatus mittit' detexit facinus fatuus nec implevit, multis cum eo participantibus causam, post haec interfecti sunt Pompeianus primo et Quadratus, dein Norbana atque Norbanus et Paralius; et mater eius et Lucilla in exsilium exacta. Tum praefecti praetorio cum vidissent Commodum in tantum odium incidisse obtentu Saoteri, cuius potentiam populus Romanus ferre non poterat, urbane Saoterum eductum a Palatio sacrorum causa et redeuntem in hortos suos per frumentarios occiderunt. id vero gravius quam de se ipso Commodo fuit, Paternum autem et huius caedis auctorem et, quantum videbatur, paratae necis Commodi conscium et interventorem, ne coniuratio latius puniretur, instigante Tigidio per lati clavi honorem a praefecturae administratione summovit. post paucos dies insimulavit eum coniurationis, cum diceret ob hoc promissam Iuliani filio filiam Paterni, ut in Iulianum transferetur imperium, quare et Paternum et Iulianum et Vitruvium Secundum, Paterni familiarissimum, qui epistulas imperatorias curarat, interfecit. domus praeterea Quintiliorum omnis exstincta, quod Sextus Condiani diceretur evasisse, interfecta et Vitrasia Faustina et Velius Rufus et Egnatius Capito consularis, in exsilium autem acti sunt Aemilius Iuncus et Atilius Severus consules, et in multos alios varie saevitum est.