Post haec Commodus numquam facile in publicum processit neque quicquam sibi nuntiari passus est nisi quod Perennis ante tractasset. Perennis autem Commodi persciens invenit quem ad modum ipse potens esset, nam persuasit Commodo, ut ipse deliciis vacaret, idem vero Perennis curis incumberet. quod Commodus laetanter accepit, hac igitur lege vivens ipse cum trecentis concubinis, quas ex matronarum meretricumque dilectu ad formae speciem concivit, chabatur. inter haec habitu victimam victimas immolavit, in harena rudibus, inter cubicularios gladiatores pugnavit lucentibus aliquando mucronibus. tunc tamen Perennis cuncta sibimet vindicavit, quos voluit interemit, spoliavit plurimos, omnia iura subvertit, praedam omnem in sinum contulit, ipse autem Commodus Lucillam sororem, cum Capreas misisset, occidit, sororibus dein suis ceteris, ut dicitur, constupratis, consobrina patris complexibus suis iniuncta uni etiam ex concubinis matris uxorem, exactam relegavit et postea occidit, ipsas concubinas suas sub oculis suis stuprari iubebat, nec inruentium in se iuvenum carebat infamia, omni parte corporis atque ore in sexum utrumque pollutus. Occisus est eo tempore etiam Claudius quasi a latronibus, cuius filius cum pugione quondam ad Commodum ingressus est, multique alii senatores sine iudicio interempti, feminae quoque divites, et nonnulli per provincias a Perenni ob divitias insimulati spoliati sunt vel etiam interempti. iis autem quibus deerat ficti criminis adpositio obiciebatur, quod scribere noluissent