Eo tempore in Sarmatia res bene gestas per alios duces in filium suum Perennis referebat, hic tamen Perennis, qui tantum potuit, subito, quod bello Britannico militibus equestris loci viros praefecerat amotis senatoribus, prodita re per legatos exercitus hostis appellatus lacerandusque militibus est deditus, in cuius potentiae locum Cleandrum ex cubiculariis subrogavit. Multa sane post interfectum Perennem eiusque filium quasi a se non gesta rescidit, velut in integrum restituens, et hanc quidem paenitentiam scelerum ultra triginta dies tenere non potuit, graviora per Cleandrum faciens quam fecerat per supradictum Perennem. et in potentia quidem Cleander Perenni successerat, in praefectura vero Niger, qui sex tantum horis praefectus praetorio fuisse perhibetur. mutabantur enim praefecti praetorio per horas ac dies, Commodo peiora omnia, quam fecerat ante, faciente. fuit Marcius Quartus praefectus praetorio diebus quinque, horum successores ad arbitrium Cleandri aut retenti sunt aut occisi, ad cuius nutum etiam libertini in senatum annum, venditaeque omnes provinciae. omnia Cleander pecunia venditabat; revocatos de exsilio dignitatibus ornabat, res iudicatas rescindebat. qui tantum per stultitiam Commodi potuit, ut Burrum, sororis Commodi virum, reprehendentem nuntiantemque Commodo quae fiebant in suspicionem regni adfectati traheret et occideret, multis aliis, qui Burrum defendebant, pariter interemptis. praefectus etiam Aebutianus inter hos est interemptus; in cuius locum ipse Cleander cum aliis duobus, quos ipse delegerat, praefectus est factus, tuncque primum tres praefecti praetorio fuere, inter quos libertinus,