Ad senatum autem qualem orationem miserit, interest scire, ex oratione Marci Antonini: Habetis igitur, patres conscripti, pro gratulatione victoriae generum meum consulem, Pompeianum dico, cuius aetas olim remuneranda fuerat consulatu, nisi viri fortes intervenissent, quibus reddi debuit quod a re publica debebatur. nunc quod ad defectionem Cassianam pertinet, vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut censura vestra deposita meam pietatem clementiamque servetis, immo vestram, neque quemquam proscripti bona recipiant, utinam possem multos fuerit, acrior videtur, quare filiis Avidii Cassii et genero et uxori veniam dabitis, et quid dico veniam? cum illi nihil fecerint, vivant igitur securi, scientes sub Marco vivere, vivant in patrimonio parentum pro parte donato, auro argento vestibus fruantur, sint divites, sint securi, sint vagi et liberi et per ora omnium ubique populorum circumferant meae, circumferant vestrae pietatis exemplum, nec magna haec est, patres conscripti, clementia, veniam proscriptorum liberis et coniugibus dari. ego vero a vobis peto, ut conscios senatorii ordinis et equestris a caede, a proscriptione, a timore, ab infamia, ab invidia, et postremo ab omni vindicetis iniuria detisque hoc meis temporibus, ut in causa tyrannidis qui in tumultu cecidit probetur occisus.