Hanc eius clementiam senatus his adclamationibus prosecutus est: Antonine pie, di te servent. Antonine clemens, di te servent. Antonine clemens, di te servent. tu voluisti quod licebat, nos fecimus quod decebat. Commodo imperium iustum rogamus, progeniem tuam robora, fac securi sint liberi nostri. bonum imperium nulla vis laedit. Commodo Antonino tribuniciam potestatem rogamus, praesentiam tuam rogamus, philosophiae tuae, patientiae tuae, doctrinae tuae, nobilitati tuae, innocentiae tuae. vineis inimicos, hostes exsuperas, di te tuentur, et reliqua. Vixerunt igitur posteri Avidii Cassii securi et ad honores admissi sunt. sed eos Commodus Antoninus post excessum divi patris sui omnes vivos incendi iussit, quasi in factione deprehensos. Haec sunt quae de Cassio Avidio comperimus. cuius ipsius mores, ut supra diximus, varii semper fuerunt sed ad censuram crudelitatemque propensiores. qui, si optinuisset imperium, fuisset non clemens et