bonus, 1 sed utilis et optimus imperator, nam exstat epistula eius ad generum suum iam imperatoris huiusmodi: Misera res publica, quae istos divitiarum cupidos et divites patitur, misera. Marcus homo sane optimus, qui dum clemens dici cupit, vivere quorum ipse non probat vitam, ubi Lucius Cassius, cuius nos frustra tenet nomen? ubi Marcus ille Cato Censorius? ubi omnis disciplina maiorum? quae olim quidem intercidit, nunc vero nec quaeritur. Marcus Antoninus philosophatur et quaerit de elementis sentit pro re publica, vides multis opus esse gladiis, multis elogiis, ut in antiquum statum publica forma reddatur, ego vero istis praesidibus provinciarum— an ego proconsules, an ego praesides putem, qui ob hoc sibi a senatu et ab Antonino provincias datas credunt, ut luxurientur, ut divites fiant? audisti, praefectum praetorii nostri philosophi ante triduum quam fieret mendicum et pauperem, sed subito divitem factum, unde, quaeso, nisi de visceribus rei publicae provincialiumque fortunis? sint sane divites, sint locupletes, aerarium publicum refercient; haec epistula eius indicat, quam severus et quam tristis futurus fuerit imperator.