Quoniam de severitate illius dicere coepimus, multa exstant crudelitatis potius quam severitatis eius indicia, nam primum milites qui aliquid provincialibus tulissent per vim, in illis ipsis locis, in quibus peccaverant, in crucem sustulit, primus etiam id supplicii genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedum octoginta et centum alios fumo, cruciatu, timore etiam necaret. idem denos catenatos in profluentem mergi iubebat vel in mare. idem multis desertoribus manus excidit, aliis crura incidit ac poplites, dicens maius exemplum esse viventis imperii reverentia, et cum ingens seditio in exercitu Percutite, inquit, me, si audetis, et corruptae disciplinae facinus addite, tunc conquiescentibus cunctis meruit timeri, quia ipse