De hoc multa gravia contra militum licentiam facta inveniuntur apud Aemilium Parthenianum, qui adfectatores tyrannidis iam inde a veteribus historiae tradidit, nam et virgis caesos in foro et in mediis castris securi percussit, qui ita meruerunt, et manus multis amputavit, et praeter laridum ac buccellatum atque acetum militem in expeditione portare prohibuit et si aliud quippiam repperit luxuriem non levi supplico adfecit, exstat de hoc epistula divi Marci ad praefectum suum talis: Avidio Cassio legiones Syriacas dedi diffluentes luxuria et Daphnidis moribus agentes, quas totas excaldantes se repperisse Caesonius Vectilianus scripsit, et puto me non errasse, si quidem et tu notum habeas Cassium, hominem Cassianae severitatis et disciplinae, neque enim milites regi possunt nisi vetere disciplina, scis enim versum a bono poeta dictum et omnibus frequentatum: ' Moribus antiquis res stat Romana virisque. tu tantum fac adsint legionibus abunde commeatus, quos, si bene Avidium novi, scio non perituros. praefecti ad Marcum: Recte consuluisti, mi domine, quod Cassium praefecisti militibus, ille sane omnes excaldationes, omnes flores de capite collo et sinu militi excutiet. annona militaris omnis parata est, neque quicquam deest sub bono duce; non enim multum aut quaeritur aut impenditur.