Prima deum magnis canimus freta pervia natis fatidicamque ratem, Scythici quae Phasidis oras ausa sequi mediosque inter iuga concita cursus rumpere flammifero tandem consedit Olympo. Phoebe, mone, si Cymaeae mihi conscia vatis stat casta cortina domo, si laurea digna fronte viret; tuque o, pelagi cui maior aperti fama, Caledonius postquam tua carbasa vexit Oceanus Phrygios prius indignatus Iulos, eripe me populis et habenti sancte pater, veterumque fave veneranda canenti facta virum. versam proles tua pandet (namque potest spargentemque faces et in omni turre furentem. ille tibi cultusque deum delubraque gentis instituet, cum tu, parte poli, neque iam certior aut Grais Helice servanda magistris, sed tu signa dabis, sed et Sidon Nilusque rates. nunc nostra serenus orsa iuves, haec ut Latias vox impleat urbes. Haemoniam iam gravis et longus populis metus: Ionium quicumque petunt, ille Othryn et Haemum atque imum felix versabat vomere Olympum. sed non ulla quies animo fratrisque paventi progeniem divumque minas; hunc nam fore regi exitio vatesque canunt pecudumque per aras terrifici monitus iterant: super ipsius ingens instat fama viri virtusque haut laeta tyranno. ergo anteire metus iuvenemque exstinguere pergit Aesonium letique vias ac tempora versat. sed neque bella videt Graias neque monstra per urbes ulla: Cleonaeo iam tempora clusus hiatu Alcides; olim Lernae defensus ab angue Areas, et ambobus iam cornua fracta iuvencis. ira maris vastique placent discrimina ponti. tum iuvenem tranquilla tuens occupat et fictis dat vultum et pondera dictis. 'hanc mihi militiam, veterum quae pulchrior actis, adnue daque animum. nostri de sanguine Phrixus Cretheos ut patrias audis hunc ferus Aeetes, qui colit (heu magni Solis pudor), hospita vina nil nostri divumque memor. non nuntia tantum fama refert: ipsum iuvenem tam saeva gementem, ipsum ego, cum serus fessos aspicio; lacera adsiduis namque illius umbra questibus et magni numen maris excitat Helle. si mihi quae quondam vires, vel pendere poenas Colchida iam et regis caput hic atque arma videres. olim annis ille ardor hebet, necdum mea proles imperio et belli rebus matura marique. tu, cui iam curaeque vigent animique viriles, i, redde tholo ac tantis temet dignare periclis.' talibus hortatur iuvenem, propiorque conticuit, certus Cyaneas, tantoque silet possessa dracone vellera, multifidas regis quem filia linguas vibrantem ex adytis cantu dapibusque vocabat et dabat ex terno Mox taciti patuere doli nec vellera curae esse viro, sed sese odiis immania cogi in freta. qua iussos sed tandem arte queat? nunc aerii plantaria vellet Perseos ardet, ut imbuit heu quid agat? populumne levem veterique tyranno infensum atque olim miserantes Aesona patres advocet? an socia Iunone et Pallade fretus armisona superet magis et freta iussa capessat, siqua operis tanti domito consurgere ponto fama queat? tu sola animos mentesque peruris, Gloria; Phasidis in ripa stantem tandem animi incertum relligio, tendensque pias ad sidera palmas 'omnipotens regina', inquit 'quam, turbidus atro aethere ipse ego praecipiti tumidum per Enipea nimbo in campos et tuta tuli nec credere quivi ante deam, quam te tonitru nutuque reposci coniugis et subita raptam formidine vidi, da Scythiam Phasimque mihi; tuque, innuba Pallas, eripe me. vestris egomet tune vellera templis illa dabo, dabit auratis et cornibus igni colla Accepere diversas petiere vias. in moenia pernix Thespia moliri hunc puppem iubet et demittere ferro robora, Peliacas et iam comes exit in umbras. at Iuno Argolicas pariter Macetumque spargit inexpertos temptare parentibus austros Aesoniden; iam stare ratem remisque superbam poscere quos revehat rebusque in saecula tollat. Omnis avet turba ducum, primae seu quos in flore iuventae temptamenta tenent necdum data copia rerum: at quibus arvorum studiumque insontis aratri, hos stimulant magnaque ratem per lustra viasque visi silvarumque deae atque elatis cornibus Amnes. Protinus Inachiis ultro Tirynthius Argis advolat, Arcadio cuius flammata veneno tela puer facilesque umeris gaudentibus arcus gestat Hylas: velit ille quidem, sed dextera nondum par oneri clavaeque capax. quos talibus amens insequitur solitosque novat Saturnia questus: 'o utinam Graiae rueret in nova fata decus, nostrique Eurystheos haec nunc iussa forent. imbrem et tenebras saevumque tridentem iam iam ego et inviti torsissem nune quoque nec socium nostrae columenve carinae esse velim, Herculeis nec me umquam fidere fas sit auxiliis comiti et tantum debere superbo.' Dixit et Haemonias oculos detorquet ad undas. fervere cuncta virum coetu, simul undique cernit delatum nemus et docta resonare bipenni litora; iam pinus gracili dissolvere lamna Thespiaden iungique molliri videt igne trabes, remisque paratis Pallada velifero quaerentem bracchia malo. constitit ut longo moles non pervia ponto puppis, et ut tenues subiere latentia cerae lumina, picturae varios superaddit honores. hic sperata... Peleos in thalamos vehitur Thetis; aequora delphin corripit, illa sedet nec love maiorem nasci suspirat Achillen. hanc Panope Dotoque soror laetataque fluctu prosequitur nitidis alta contra ignis viridique vinaque et aequoreos inter cum coniuge divos Aeacides, pulsatque chelyn post pocula Chiron. parte alia Pholoe multoque insanus Iaccho Rhoetus crateres mensaeque volant araeque deorum poculaque, insignis veterum labor. optimus hasta hic Peleus, hic ense fert gravis invito victorem Nestora tergo Monychus, ardenti peragit Clanis Actora nigro Nessus equo fugit, adclinisque tapetis in mediis Haec quamquam miranda viris stupet Aesone natus et haccine nos animae faciles rate nubila contra mittimur? in solum nunc saeviet Aesona pontus? non iuvenem in casus eademnque pericula Acastum abripiam? invisae Pelias freta tuta carinae optet et exoret nostris cum matribus undas.' Talia cunctanti advenit et validis fixam erigit at procul e stabulis trepidi clamore sequuntur pastores fremitusque canum; citus occupat auras raptor et Aegaei super effugit alta profundi. accipit augurium Aesonides laetusque superbi tecta petit Peliae. Drior huic tum regia proles advolat amplexus fraternaque pectora iungens. ductor ait: 'non degeneres, ut reris, Acaste, venimus ad questus: socium te iungere coeptis est animus; neque enim Telamon aut Canthus Tyndareusque puer mihi vellere dignior Helles. o quantum terrae, quantum cognoscere caeli permissum est, pelagus quantos aperimus in usus. nunc forsan grave reris opus; sed laeta recurret cum ratis et caram cum iam mihi reddet Iolcon, quis pudor heu nostros tibi tune audire labores, quam referam visas tua per suspiria gentes.' Nec passus rex plura virum: 'sat in quaecumque vocas; nec nos' ait 'optume, segnes credideris patriisve magis confidere regnis quam tibi, si primos duce te virtutis honoris carpere fraternae sedeatque quin ego, nequa metu nimio me cura parentis impediat, fallam ignarum subitusque paratis tunc adero, primas linquet cum puppis harenas.' dixerat. ille animos promissaque talia laetus accipit et gressus avidos ad litora vertit. At ducis imperiis Minyae monituque frequentes puppem umeris subeunt et tento poplite proni decurrunt intrantque fretum. non clamor anhelis nauticus aut blandus testudine defuit Orpheus. tum laeti statuunt aras. tibi, rector aquarum, summus honor, tibi caeruleis in litore vittis et Zephyris Glaucoque bovem Thetidique iuvencam deicit Ancaeus. non illo certior alter pinguia ipse ter aequoreo libans carchesia patri sic ait Aesonides: 'o qui spumantia nutu regna quatis terrasque salo complecteris omnes, da veniam. scio me cunctis e gentibus inlicitas temptare vias hiememque mereri: sed non sponte feror, nec nunc mihi iungere montes mens tamen aut summo deposcere fulmen Olympo. ne Peliae te vota trahant: ille aspera iussa repperit et Colchos in me luctumque meorum: †illumetu... non indignantibus undis hoc caput accipias et pressam regibus alnum.' sic fatus pingui cumulat libamine Protulit ut crinem ignis et escendit ecce sacer totusque dei per litora Mopsus immanis visu vittamque comamque per auras surgentem laurusque rotat. vox reddita tandem, vox horrenda viris; tum facta silentia vati: 'heu quaenam aspicio. nostris modo concitus aequoreos vocat ecce deos Neptunus et ingens concilium. fremere et legem defendere cuncti hortantur. sic amplexu, Iuno, tene; tuque o puppem ne desere, Pallas: nunc patrui nunc flecte minas. cessere ratemque accepere expedior. subita cur pulcher harundine crines velat Hylas? unde urna umeris niveosque per artus caeruleae vestes? unde haec tibi vulnera, Pollux? quantus 10 tumidis taurorum e naribus ignis? tollunt se galeae sulcisque ex omnibus hastae et iam iamque umeri. quem circum vellera Martem aspicio? quaenam aligeris secat anguibus auras caede madens? quos ense ferit? miser eripe parvos, Aesonide. cerno et thalamos ardere iugales.' Iamdudum... Minyas ambage ducemque terrificat; sed enim contra Phoebeius Idmon, non pallore viris, non ullo horrore comarum terribilis, plenus fatis Phoeboque quieto, cui genitor tribuit monitu praenoscere divum omina, seu flammas seu lubrica comminus exta seu plenum certis interroget aera pennis, sic sociis Mopsoque flammaque prima docet, praeduri plena laboris cerno equidem, patiens sed quae ratis omnia ingentes durate animae dulcesque parentum tendite ad amplexus.' lacrimae cecidere canenti, quod sibi iam clusos invenit in ignibus Argos. Vix ea fatus erat, iungit cum talia ductor Aesonius: 'superum quando consulta videtis, o socii (quantisque datur spes maxima coeptis!) vos quoque nunc vires animosque adferte paternos. non mihi Thessalici pietas culpanda tyranni suspective doli: deus haec, deus omine dextro imperat; ipse suo voluit commercia mundo Iuppiter et tantos hominum miscere labores. ite, viri, mecum dubiisque evincite rebus, quae meminisse iuvet hanc vero, socii, venientem litore laeti dulcibus adloquiis ludoque educite noctem.' paretur. molli iuvenes funduntur conspicuusque toris Tirynthius. exta ministri rapta simul veribus Cereremque dedere canistris. Iamque aderat summo decurrens vertice Chiron clamantemque patri procul ostendebat ut puer ad notas erectum Pelea voces vidit et ingenti tendentem bracchia passu, adsiluit caraque diu cervice pependit. ilium nec valido spumantia pocula Baccho sollicitant veteri nec conspicienda metallo signa tenent; stupet in ducibus magnumque sonantes haurit et Herculeo fert comminus ora leoni. laetus at impliciti Peleus rapit oscula nati suspiciensque polum 'placido si currere fluctu Pelea vultis' hoc, superi, servate caput. tu cetera, Chiron, da mihi. te parvus lituos et bella loquentem miretur; senator ferat et nostram festinet ad hastam.' omnibus inde mero magna mente volunt. Phrixi promittitur absens yellus et auratis Argo reditura corymbis. Sol ruit et totum Minyis laetantibus undae deduxere lumina nondum ullis terras monstrantia nautis. Thracius hie noctem dulci testudine vates extrahit, ut steterit redimitus tempora vittis Phrixus et iniustas contectus nubibus aras fugerit Inoo linquens Athamanta Learcho; aureus ut iuvenem miserantibus vector et adstrictis ut sedit cornibus Helle. septem Aurora vias totidemque Luna polo, dirimique procul non aequore visa coeperat a gemina discedere hic soror Aeoliden aevum mansura per omne deserit, heu saevae nequiquam illa quidem fessis longe petit umida palmis vellera, sed bibulas urgenti pondere vestes unda trahit levique manus labuntur ab auro. quis tibi, Phrixe, dolor, rapido cum concitus aestu respiceres miserae clamantia virginis ora extremasque manus sparsosque per aequora crines. Iamque mero ludoque modus, positique quietis conticuere toris; solus quibus ordine fusis impatiens somni ductor manet. hunc gravis Aeson et pariter vigil Alcimede spectantque tenentque pleni oculos. illis placidi sermonis Iason suggerit adfatus turbataque pectora mulcet. mox, ubi victa gravi ceciderunt lumina visa coronatae fulgens tutela carinae vocibus his instare duci: 'Dodonida quercum Chaoniique ingredior, nec fatidicis avellere silvis me nisi tempus adest; age rumpe moras; dumque aequore toto currimus, incertus si nubila duxerit iam nunc mitte metus dixerat. ille pavens, laeto quamquam omine divum, prosiluit stratis. Minyas simul optulit omnis alma novo crispans pelagus Tithonia Phoebo. discurrunt transtris: hi celso cornua malo expediunt, alii tonsas in marmore summo praetemptant, prora funem legit Argus ab alta. Increscunt matrum gemitus et fortia languent corda patrum; longis flentes amplexibus haerent. vox tamen Alcimedes planctus super eminet omnis. femineis tantum illa furens ululatibus opstat, obruat fatur et haec: 'nate dividimur; nec ad hos animum ante datum, sed bella tibi terrasque timebam. vota aliis facienda deis. si fata reducunt te mihi, si trepidis placabile possum equidem lucemque pati longumque timorem. sin aliud Fortuna parat, miserere parentum, Mors bona, dum metus est nec adhuc dolor. ei mihi, unde ego et avecti timuissem vellera Phrixi? quos iam mente dies, quam saeva insomnia curis prospicio. quotiens raucos deficiam Scythicum metuens pontumque polumque nec de te credam nostris ingrata serenis. da, precor, amplexus haesuraque verba relinque auribus et dulci iam nunc preme lumina dextra.' talibus Alcimede maeret; sed fortior Aeson attollens dictis animos: 'o si mihi sanguis, quantus erat, cum signiferum cratera minantem non leviore Pholum primus in aeratis posuissem puppibus arma concussoque ratem gauderem tollere remo. sed patriae valuere preces auditaque magnis vota deis: video teque ducem. tales, tales ego ducere suetus atque sequi. nunc ille dies (det Iuppiter oro), ille super, quo te Scythici regisque marisque victorem atque umeros ardentem vellere rapto accipiam cedamque tuae mea facta iuventae.' sic ait. ille suo conlapsam pectore matrem sustinuit magnaque senem cervice recepit. Et iam finis erat. Zephyrumque ratemque morantis solverat amplexus dant remo sua quisque viri, dant hinc laevom Telamon pelagus tenet, altior inde occupat Alcides aliud mare, cetera pubes dividitur: celer Asterion, quem matre cadentem Piresius segnior Apidani nititur hinc Talaus fratrisque Leodocus remo terga sui, quos nobile contulit Argos. hinc quoque missus adest quamvis arcentibus Idmon alitibus; hic et Naubolides tortas consurgit in undas Iphitus, hic patrium frangit Neptunius aequor qui tenet undisonam Psamathen semperque patentem Taenaron Euphemus, mollique a litore Pellae Deucalion certus iaculis et comminus ense nobilis Amphion, pariter quos edidit Hypso nec potuit similes voluitve ediscere vultus. tum valida Clymenus percusso pectore tonsa frater et Iphiclus puppem trahit, et face saeva in tua mox Danaos acturus saxa, Caphereu, Nauplius, et tortum non a love fulmen Oileus qui gemet, quique Erymanthei sudantem Amphitryoniaden Tegeaeo limine Cepheus iuvit, et Amphidamas (at frater plenior actis maluit Ancaeo vellus contingere Phrixi) tectus et Eurytion servato colla capillo, quem pater Aonias reducem tondebit ad aras. te quoque Thessalicae, Nestor, rapit in freta puppis fama, Mycenaeis olim qui candida velis aequora et instantes hic vates Mopsus, puniceo cui circumfusa cothurno palla imos ferit alba pedes vittataque fronte cassis et in summo laurus Peneia cono. quin etiam Herculeo consurgit ab ordine Tydeus Nelidesque Periclymenus, quem parva Methone †felevis Elis equis et fluctibus obvius caestibus adversos viderunt frangere vultus. — Tu quoque Phrixeos remo, Poeantie, Colchos bis Lemnon visure petis, nunc cuspide patris inclitus, Herculeas olim moture proximus hinc Butes Actaeis dives ab oris; innumeras nam claudit apes longaque superbus fuscat nube diem, dum plenas nectare cellas pandit et in dulcem reges dimittit Hymetton. insequeris casusque tuos expressa, arma geris; patula te quater ardenti tergo stat procul intendens dubium pater anxius arcum. tune caelata metus alios gerit arma Eribotes nec Peleus fretus soceris et coniuge diva defuit, ac prora splendet tua Aeacide: tantum haec aliis quantum Peliacas in vertice vicerat linquit et Actorides natum ut socius caro pariter meditetur Achilli fila lyrae pariterque leves puer incitet hastas, ... discat eques placidi conscendere terga magistri... et quem fama genus non est Phlias nec timet Ancaeum genetrix committere ponto, plena tulit quem rege maris. haut minus Erginus, proles Neptunia, fertur, qui maris insidias, clarae qui sidera noctis norit et e clausis quem destinet Aeolus antris, non metuat cui regna ratis, cui tradere caelum adsidua Tiphys vultum lassatus ab Arcto. taurea vulnifico portat celer aspera terga Lacon, saltem in vacuos ut bracchia ventos spargat et Oebalium Pagaseia puppis alumnum spectet securo celebrantem litora ludo. oraque Thessalico vectorem pavidae Castor dum quaereret Helles, passus Amyclaea pinguescere Cyllaron herba. illis Taenario pariter tremit ignea fuco purpura, quod gemina mater spectabile tela duxit opus; bis Taygeton silvasque struxerat, Eurotan molli bis fuderat auro; quemque suus sonipes niveo de stamine portat et volat amborum patrius de pectore cycnus. at tibi collectas solvit iam fibula vestes ostenditque umeros fortes spatiumque superbi pectoris Herculeis aequum, Meleagre, lacertis. hinc Aethalides subitas nervo redeunte sagittas cogere; tu medios gladio bonus ire per hostes, Euryte; nec patrio Minyis ignobilis usu, nuntia verba ducis populis qui reddit, sed non, Iphi, tuis Argo reditura lacertis heu celerem Scythica te maesta relinquet harena cessantemque tuo lugebit in ordine remum. te quoque dant campi tanto pastore Pheraei felices, Admete; tuis nam pendit in arvis Delius, ingrato Steropen quod fuderat arcu. a quotiens famulo notis soror obvia silvis flevit, ubi Ossaeae captaret frigora quercus perderet insurgit transtris et remo Nerea versat Canthus, in Aeaeo volvet quem barbara cuspis pulvere; at interea clari decus adiacet orbis, quem genitor gestabat Abas: secat aurea fluctu tegmina Chalcidicas fugiens Euripus harenas, celsaque semiferum contorquens frena luporum surgis ab ostrifero medius, Neptune, Geraesto. at ante urbem ardentis restat deprendere patris reliquias, multum famulis pia iusta moratis, si venias. breviore petit iam caerula remo occupat et longe sua transtra novissimus Idas. at frater magnos Lynceus servatur quem tulit Arene, possit qui rumpere terras et Styga transmisso tacitam deprendere visu. fluctibus e mediis terras dabit ille magistro et dabit astra rati, cumque aethera Iuppiter umbra perdiderit, solus transibit nubila Lynceus. quin et Cecropiae proles vacat Orithyiae, temperet ut tremulos Zetes fraterque ceruchos. nec vero Odrysius transtris impenditur aut pontum remo subigit, sed carmine tonsas ire docet, summo passim ne gurgite pugnent. donat et Iphiclo pelagus iuvenumque labores Aesonides, fessum Phylace quem miserat aevo non iam operum in partem, monitus sed tradat ut acres magnorumque viros qui laudibus urat avorum. Arge, tuae tibi cura ratis, te moenia doctum Thespia Palladio dant munere; sors tibi, nequa parte trahat tacitum puppis mare fissaque fluctu vel pice vel molli conducere vulnera cera. pervigil Arcadio Tiphys pendebat ab astro Hagniades, felix stellis qui segnibus usum et dedit aequoreos caelo duce tendere cursus. Ecce per obliqui rapidum compendia montis ductor avens horrentem iaculis et parmae luce coruscum. ille ubi se mediae per scuta virosque carinae intulit, ardenti Aesonides retinacula ferro abscidit; haut aliter saltus vastataque pernix venator cum lustra fugit dominoque timentem urget equum, teneras compressans quas astu rapuit pavido, dum saeva relictis mater in adverso it claraque vela oculis percussaque sole secuntur scuta virum, donec iam immensusque Siderea tune arce pater pulcherrima Graium coepta tuens tantamque operis consurgere molem laetatur; patrii neque enim probat otia regni. una omnes gaudent superi, venturaque mundo tempora aquaeque sed non et Scythici genitor discrimine nati intrepidus tales fundit Sol pectore voces: 'summie sator, cui nostra dies volventibus annis tot peragit reficitque vices, tuane ista voluntas? Graiaque nunc undis duce te nutuque secundo it ratis? an meritos fas est hoc metuens et nequa foret manus invida non mediae telluris opes, non improba legi divitis arva plagae (teneant uberrima Teucer et Libys et vestri Pelopis domus): horrida saevo quae premis arva gelu strictosque insedimus cederet his etiam et sese sine honore referret ulterius, sed nube rigens ac nescia rerum stat super et nostros iam zona reverberat quid regio immanis, quid barbarus amnibus ullis Phasis et aversis quid vi abnuit Inoas ultro imperii sed parte virum nataeque moratus coningio videt e Graia nunc stirpe nepotes et generos vocat et iunctas sibi sanguine terras. flecte ratem motusque, pater, nec vulnere nostro aequora pande viris: veteris sat conscia luctus silva Padi adfremit his quassatque caput qui vellera dono Bellipotens sibi fixa videt, temptataque contra Pallas et amborum gemuit Saturnia questus. Tum genitor 'vetera haec nobis et condita pergunt ordine cuncta suo rerumque a principe cursu fixa manent; neque enim terris tum sanguis in ullis noster erat, cum fata darem, iustique facultas hinc mihi, cum atque iam pridem regio, quae virginis aequor ad Helles et Tanain tenus immenso descendit ab Euro, undat equis floretque viris, nec tollere contra ulla pares animos nomenque capessere bellis ausa manus; sic fata, locos sic ipse fovebam. adcelerat sed summa dies Asiamque labantem linquimus et poscunt iam me sua tempora Grai. inde meae quercus tripodesque animaeque parentum hanc pelago misere manum. via facta per undas perque hiemes, Bellona, tibi. nee vellera tantum indignanda manent propiorque ex virgine rapta ille dolor, sed nulla magis sententia menti fixa meae: veniet Phrygia nam pastor qui gemitus irasque pares et mutua Grais dona ferat. quae bella, quot ad Troiam flentes hiberna Mycenas, quot proceres natosque deum, quae robora cernes oppetere et magnis Asiam concedere hinc Danaum de fine sedet gentesque fovebo mox alias. pateant montes silvaeque lacusque cunctaque claustra arbiter ipse locos terrenaque summa movendo experiar, quaenam populis longissima cunctis regna velim linquamque datas ubi certus habenas.' tune oculos Aegaea refert ad caerula robur Herculeum Ledaeque tuens genus atque ita fatur: 'tendite in astra, viri: mea Iapeti post bella trucis Phlegramque imposuit: durum vobis iter et grave caeli institui. sic ecce meus, sic orbe peracto Liber et expertus terras remeavit Apollo.' dixit et ingenti flammantem nubila sulco direxit per inane facem, quae puppe propinqua in bifidum discessit iter fratresque petivit Tyndareos, placida et mediis in frontibus haesit protinus amborum lumenque innoxia fundit purpureum, miseris olim implorabile nautis. Interea medio saevus permissa profundo carbasa Pangaea Boreas speculatus ab arce continuo Aeoliam Tyrrhenaque tendit ad antra concitus. omne dei rapidis nemus ingemit alis, strata Ceres, motusque niger sub praepete aequore Trinacrio refugique a parte stat rupes horrenda fretis: quot in aethera surgit molibus, infernas totidem nec scopulos cernitur. illam Acamans habitat nudusque Pyragmon, has nimbi ventique domos et naufraga servat tempestas. hinc in terras latumque profundum est iter, hinc infelixque fretum (neque enim tune Aeolus rector erat, Libya cum rumperet Oceanus, cum flens Siculos Oenotria perderet et mediis intrarent montibus undae), intonuit donec pavidis ex aethere ventis omnipotens regemque dedit, quem iussa vereri saeva cohors: saxa domant Euros. cum iam prohibere frementum ora nequit, rex tune aditus et claustra refringit ipse volens placatque data fera murmura porta. nuntius hunc solio Boreas proturbat ab alto: 'Pangaea quod ab arce nefas' ait, 'Aeole, vidi. Graia novam ferro molem commenta iuventus pergit et ingenti gaudens domat aequora velo, nec mihi libertas imis freta tollere harenis, qualis eram nondum vinclis et carcere clausus. hinc animi structaeque viris fiducia puppis, quod Borean sub rege vident. da mergere Graios insanamque ratem: nil me mea pignora tantum hominum compesce minas, dum litora Thessala necdum aliae viderunt carbasa terrae.' Dixerat. at poscere. tum validam contorto impulit Hippotades. fundunt se carcere laeti Thraces equi Zephyrusque et nimborum cum prole Notus crinemque procellis hispidus et multa flavus caput Eurus harena; induxere hiemem raucoque ad litora tractu unanimi freta curva ferunt nec sola tridentis regna movent: vasto pariter ruit igneus aether cum tonitru piceoque premit nox omnia caelo. excussi manibus remi, conversaque frontem puppis in oblicum resonos latus accipit ictus, vela super tremulum subitus volitantia malum turbo rapit. qui tum Minyis trepidantibus horror, cum picei ante ratem cecidere faces, antemnaque laevo prona dehiscentem cornu cum sustulit undam. non hiemem missosque putant consurgere ventos ignari, sed tale fretum. tum murmure maesto: 'hoc erat inlicitas temerare rudentibus undas quod nostri timuere patres. vix litore puppem solvimus, et quanto fremitu se sustulit Aegon. hoccine Cyaneae concurrunt aequore cautes? tristius an miseris superest mare? linquite, terrae, spem pelagi haec iterant segni flentes occumbere leto. magnanimus spectat pharetras et inutile robur Amphitryoniades; miscent suprema paventes verba alii iunguntque manus atque ora fatigant aspectu in misero toti, solvitur et vasto puppis mare sorbet hiatu. illam huc atque illuc nunc torquens verberat Eurus, nunc stridens Zephyris aufert Notus; undique fervent aequora, cum subitus trifida Neptunus in hasta caeruleum fundo caput extulit. 'hanc mihi Pallas et soror hanc' inquit 'mulcens mea pectora fletu abstulerint; veniant Phariae Tyriaeque carinae permissumque putent. quotiens mox rapta videbo vela Notis plenasque malis clamoribus undas. non meus Orion aut saevus Pliade Taurus mortis causa novae. miseris tu gentibus, Argo, fata paras, nec iam ulla parens volet Elysium manesque piorum.' haec ait et pontum pater ac turbata reponit litora depellitque Notos, quos caerulus horror et madido gravis unda sinu longeque secutus imber ad Aeoliam tendunt simul aequore portam. emicuit reserata dies caelumque resolvit arcus et in summos redierunt nubila montes. iam placidis ratis exstat aquis, quam gurgite ab imo et Thetis et magnis Nereus socer erigit ulnis. ergo umeros ductor Aesoniamque capit pateram, quam munere gaudens liquerat hospitio pharetrasque rependerat auro Salmoneus, nondum ille furens, qui quadrifida trabe tela Iovis contraque ruenti aut Athon aut Rhodopen maestae nemora ardua Pisae aemulus et miseros ipse ureret Elidis hac pelago libat latices et talibus infit: 'di, quibus undarum tempestatisque sonorae imperium et magno penitus par regia tuque seu casus nox ista fuit seu volvitur axis, ut superum sic claret pontus habet, seu te subitae nova puppis imago armorumque hominumque truces consurgere in iras impulit, haec luerim satis et tua numina, rector, iam fuerint meliora mihi. da reddere terris has animas patriaeque amplecti limina tum quocumque loco meritas pascit honos, ubicumque rotis horrendus equisque stas, pater, atque frena tenet, tantus nostras condere dixerat haec. oritur clamor dextraeque sequuntur verba ducis. sic cum stabulis et messibus ingens ira deum et Calabri incubuit, coit agrestum manus anxia in nemus, et miseris dictat pia vota sacerdos. ecce autem molli Zephyros descendere lapsu aspiciunt; volat immissis cava pinus habenis infinditque salum et spumas vomit aere tridenti: Tiphys agit tacitique sedent ad iussa ministri; qualiter ad summi solium Iovis omnia circum prona parata deo, ventique imbresque nivesque fulguraque et tonitrus et adhuc in fontibus amnes. At subitus curaque ducem metus acrior omni mensque mali praesaga quatit, quod regis adortus progeniem raptoque cetera nuda neci medioque in crimine patrem liquerit ac nullis inopem vallaverit armis, ipse procul nunc tuta tenens; ruat omnis in illum quippe furor. nec vana pavet trepidatque futuris. Saevit atrox Pelias inimicaque vertice ab alto vela videt nee qua se ardens effundere possit. nil animi, nil regna iuvant; fremit obice ponti clausa cohors telisque salum facibusque coruscat. haut secus, aerisona volucer cum Daedalus ora prosiluit iuxtaque comes brevioribus alis, nube nova linquente domos, Minoia frustra infremuit manus et visu lassatur inani omnis eques quin etiam in thalamis primoque in limine Acasti fusus humo ore premit sparsisque legens vestigia canis 'te quoque iam maesti forsan genitoris imago, nate', ait 'et luctus subeunt suspiria nostri, iamque dolos circumque trucis discrimina leti mille vides. qua te, infelix, quibus insequar oris? non Scythicas ferus ille domos nec ad ostia Ponti tendit iter, falsae sed captum laudis amore te, puer, in nostrae durus tormenta senectae nune lacerat. celsis an si freta puppibus essent pervia, non ultro iuvenes classemque decissem? o domus, o freti nequiquam prole penates.' dixit et extemplo furiis iraque minaci terribilis: 'sunt hic etiam tua vulnera, sunt lacrimae carusque parens.' simul aedibus altis itque reditque fremens rerumque Bistonas ad meritos cum cornua saeva Thyoneus torsit et infelix iam mille furoribus Haemus, iam Rhodopes nemora alta gemunt, talem incita longis porticibus coniunxque fugit natique Lycurgum. Tartareo tum sacra manibus Alcimede tanto super auxia nato, siquid ab excitis melius praenosceret umbris. ipsum etiam curisque parem talesque prementem corde metus ducit, in scrobibus cruor et largus Phlegethontis aperti stagnat honos, saevoque vocat grandaeva tumultu Thessalis exanimes atavos magnaeque nepotem Pleiones. et iam tenues ad carmina vultus extulerat maestosque tuens natumque nurumque talia libato pandebat sanguine Cretheus: 'mitte metus, volat ille mari quantumque propinquat, iam magis atque magis variis stupet Aea prodigiis quatiuntque truces oracula Colchos. heu quibus ingreditur fatis, qui gentibus horror pergit. mox Scythiae spoliis nuribusque superbus adveniet; cuperem ipse graves tum rumpere terras. sed tibi triste nefas fraternaque turbidus arma rex parat et saevos irarum concipit ignes. quin rapis hine animam et famulos citus effugis i, meus es, iam te in lucos pia turba silentum secretisque ciet volitans pater Aeolus arvis.' Horruits interea famulum clamore supremo maesta domus, regemque fragor per moenia differt mille ciere manus et iam dare iussa vocatis. flagrantes aras vestemque nemusque sacerdos praecipitat, subitisque pavens circumspicit Aeson, quid moveat. quam multa leo cunctatus in arta mole virum rictuque genas et lumina pressit, sic curae subiere imbelle atque aevi senior gestamina primi an patres regnique acuat contra effusa manus haerensque in pectore coniunx 'me quoque' ait 'casus comitem quicumque propinquat accipies, nec fata traham natumque videbo te sine, sat caeli patiens, cum prima per altum vela dedit, potui quae tantum ferre dolorem.' talia per lacrimas. praeveniat quo fine minas, quae fata digna satis: magnos obitus et genus Aeolium pugnataque poscere bella. est etiam ante oculos aevi ingentes animos et fortia discere facta quem velit atque olim leti meminisse paterni. ergo sacra novat. sordidus et multa pallens ferrugine taurus stabat adhuc, cui caeruleae per cornua vittae et taxi frons hirta comis; ipse aeger anhelans impatiensque hunc sibi praecipuum gentis de more nefandae Thessalis tergeminam cum placat eram Stygiasque supremo obsecrat igne domos, iam iam exorabile retro carmen agens; neque enim ante leves niger avehit umbras portitor, et vinctae illum ubi terrificis superesse in tempore sacris conspexit, statuit leto ipse manu tangens damnati cornua tauri: 'vos, quibus imperium Iovis et non segne peractum lucis iter, mihi conciliis, mihi cognita bellis nomina magnorum fama sacrata nepotum; tuque, excite parens umbris, ut nostra videres funera et oblitos superum paterere dolores, da placidae mihi sedis iter meque hostia vestris conciliet praemissa locis. tu, nuntia sontum virgo Iovi, terras oculis ultricesque deae Fasque et grandaeva Furorum poena parens, meritis regis succedite tectis et saevas inferte faces. sacer effera raptet corda pavor; nee sola mei gravia adfore nati arma ratemque putet: classes et Pontica signa atque indignatos temerato litore reges mente agitet semperque metu decurrat ad undas arena ciens; mors sera viam temptataque claudat effugia et nostras nequeat praecurrere diras, sed reduces iam iamque viros auroque coruscum cernat iter. stabo insultans et ovantia contra ora manusque feram. tum, vobis siquod inausum arcanumque nefas et adhuc incondita sors superest, date fallaci pudibunda senectae exitia indecoresque obitus. non Marte nec armis aut nati, precor, ille mei ense cadat; quae fida manus, quae cara suorum diripiat laceretque senem nec membra sepulchro contegat. haec noster de rege piacula sanguis sumat et heu cunctae quas misit in aequora gentes.'— adstitit et nigro fumantia pocula contigit ipsa gravi Furiarum maxima dextra; illi avide exceptum pateris hausere cruorem. Fit fragor; inrumpunt foribus qui saeva ferebant imperia in media iam morte senes suffectaque leto lumina et undanti revomentes conspiciunt; primoque rudem sub limine rerum te, puer, et visa pallentem diripiunt excedens memoremque tulit sub nubibus umbram. Cardine sub nostro rebusque abscissa Tartarei sedet aula patris, non illa ruenti accessura polo, victam si volvere molem ingenti †iacet materiem lapsumque queat consumere mundum. hic geminae aeternum portae, quarum altera dura semper lege patens populos regesque receptat; ast aliam temptare nefas et tendere contra: rara et sponte patet, siquando pectore ductor vulnera nota gerens, cui domus aut studium mortales pellere curas, culta fides, longe metus atque ignota cupido, seu venit in vittis castaque in veste sacerdos. quos omnes lenis plantis et lampada quassans progenies Atlantis agit. lucet igne dei, donee silvas et amoena piorum deveniant durat aprica dies thiasique chorique carminaque et quorum populis iam nulla cupido. has pater in sedes aeternaque moenia natum inducitque nurum. tum porta quanta sinistra poena docet maneat Pelian, quo limine monstrat. mirantur tantos strepitus turbamque ruentem et loca et infernos almae virtutis honores.