de quaesturae quodam candidato inter causas suffragationis suae posuit, quod pater eius frigidam aegro sibi tempestiue dedisset. inducta teste in senatu: 'haec,' inquit, 'matris meae liberta et ornatrix fuit, sed me patronum semper existimauit; hoc ideo dixi, quod quidam sunt adhuc in domo mea, qui me patronum non putant.'