sed et pro tribunali Ostiensibus quiddam publice orantibus cum excanduisset, nihil habere se uociferatus est, quare eos demereatur; si quem alium, et se liberum esse. nam illa eius cotidiana et plane omnium horarum et momentorum erant: 'quid, ego tibi Telegenius uideor?' et: λάλει καὶ μὴ θίγγανε, multaque talia etiam priuatis deformia, nedum principi, neque infacundo neque indocto, immo etiam pertinaciter liberalibus studiis dedito.