Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos, quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis, Zmyrna quid et Colophon? maiora minorave cunctane an venit in votum Attalicis ex urbibus una, an Lebedum laudas odio maris atque viarum? scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem, oblitusque meorum, obliviscendus et illis, Neptunum procul e Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque aspersus, volet in caupona vivere; nec qui frigus collegit, furnos et balnea laudat ut nec si te validus iactaverit Auster in alto, idcirco navem trans Aegaeum mare vendas. Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod paenula solstitio, campestre nivalibus auris, per brumam Tiberis, Sextili mense caminus. dum licet ac voltum servat Fortuna benignum, Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens, tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam grata sume manu, neu dulcia differ in annum; ut te dicas, nam si ratio et prudentia curas, non locus effusi late maris arbiter aufert, caelum, non animum, mutant, qui trans mare currunt, strenua nos exercet inertia: navibus atque quadrigis petimus bene vivere, quod petis hic est, est Ulubris, animus si te non deficit aequus.