Vilice silvarum et milli me reddentis agelli, quem tu fastidis, habitatum quinque focis et quinque bonos solitum Variam dimittere patres, certemus, spinas animone ego fortius an tu evellas agro, et melior sit Horatius an res. Me quamvis Lamiae pietas et cura moratur, fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis insolabiliter, tamen istuc mens animusque fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra, rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum. cui placet alterius, sua nimirum est odio sors. stultus uterque locum immeritum causatur inique: in culpa est animus, qui se non effugit umquam. Tu mediastinus tacita prece rura petebas, nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas: me constare mihi scis et discedere tristem quandocumque trahunt invisa negotia Romam, non eadem miramur; eo disconvenit inter meque et te. nam quae credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit quae tu pulchra putas, fornix tibi et uncta popina incutiunt urbis desiderium, video, et quod angulus iste feret piper et tus ocius uva, nec vicina subest vinum praebere taberna quae possit ad strepitum salias terrae gravis; et tamen urges iampridem non tacta ligonibus arva bovemque disiunctum curas et strictis frondibus exples; addit opus pigro rivus, si decidit imber, multa mole docendus aprico parcere prato. Nunc age, quid nostrum concentum quem tenues decuere togae nitidique capilli, quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci, quem bibulum liquidi media de luce Falerni, cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba; nec lusisse pudet, sed non incidere ludum, non istic obliquo oculo mea commoda quisquam limat, non odio obscuro morsuque venenat: rident vicini glaebas et saxa moventem. cum servis urbana diaria horum tu in numerum voto ruis: invidet usum lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti, optat ephippia bos, piger optat arare caballus. quam scit uterque libens censebo exerceat artem.