Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias Musa supervacuas Antonius, et tamen illis me facit invisum, gelida cum perluor unda per medium frigus, sane murteta relinqui dictaque cessantem nervis elidere morbum sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris, qui caput et stomachum supponere fontibus audent Clusinis mutandus locus est et deversoria praeteragendus equus, “quo tendis? non mihi Cumas est iter aut Baias,” laeva stomachosus habena dicet maior utrum populum frumenti copia pascat; collectosne bibant imbres puteosne perennis iugis rure meo possum quidvis perferre patique; ad mare cum veni, generosum et lene requiro, quod curas abigat, quod cum spe divite manet in venas animumque meum, quod verba ministret, quod me Lucanae iuvenem commendet tractus uter pluris lepores, uter educet apros; utra magis piscis et echinos aequora celent, pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti, scribere te nobis, tibi nos accredere par est. Maenius, fortiter absumptis urbanus coepit haberi scurra vagus, non qui certum praesepe teneret, impransus non qui civem dinosceret hoste, quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus, pernicies et tempestas barathrumque macelli, quidquid quaesierat, ventri donabat hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi, vilis et agninae, scilicet ut ventres lamna candente nepotum diceret urendos correctus quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne verterat non hercule miror, aiebat, “si qui comedunt bona, cum sit obeso nil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla.” Nimirum hic ego sum. nam tuta et parvola laudo, cum res deficiunt, satis inter vilia fortis verum ubi quid melius contingit et unctius, idem vos sapere et solos aio conspicitur nitidis fundata pecunia villis.