Nil admirari prope res est una, Numici, solaque quae possit facere et servare beatum, hunc solem et stellas et decedentia certis tempora momentis sunt qui formidine nulla imbuti spectent: quid censes munera terrae, quid maris extremos Arabas ditantis et Indos, ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis, quo spectanda modo, quo sensu credis et ore? Qui timet his adversa, fere miratur eodem quo cupiens pacto: pavor est utrobique molestus, improvisa simul species exterret utrumque. gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem, si, quicquid vidit melius peiusve defixis oculis animoque et corpore torpet? insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui, ultra quam satis est Virtutem si petat I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artes suspice, gaude quod spectant navus mane forum et vespertinus pete tectum, ne plus frumenti dotalibus emetat agris Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus) hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi. quidquid sub terra est, in apricum proferet defodiet condetque nitentia, cum bene notum porticus Agrippae, via te ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus. Si latus aut renes morbo temptantur acuto, quaere fugam morbi, vis recte vivere: quis non? si Virtus hoc una potest dare, fortis omissis hoc age deliciis. Virtutem verba putas lucum ligna: cave ne portus occupet alter, ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas; mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et tertia succedant et quae pars quadret scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos et genus et formam regina Pecunia donat, ac bene nummatum decorat Suadela Venusque, mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex: ne si posset centum scaenae praebere rogatus, qui possum tot? ait; “tamen et quaeram et quot habebo mittam:” post paulo scribit sibi milia quinque esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis, exilis domus est, ubi non et multa supersunt et dominum fallunt et prosunt furibus. ergo si res sola potest facere et servare beatum, hoc primus Si fortunatum species et gratia praestat, mercemur servum, qui dictet nomina, laevum qui fodicet latus et cogat trans pondera porrigere: “hic cui libet hic fasces dabit eripietque curule cui volet importunus ebur.” frater, pater adde: ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta. Si bene qui cenat bene vivit, lucet, eamus quo ducit gula; piscemur, venemur, ut olim Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos differtum transire unus ut e multis populo spectante referret emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur, quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei, cui potior patria si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque nil est iucundum, vivas in amore iocisque?. Vive, vale! si quid novisti rectius istis, candidus imperti; si nil,