Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum, Sextilem totum mendax desideror. atque si me vivere vis sanum recteque valentem, quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti, Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque dissignatorem decorat lictoribus atris, dum pueris omnis pater et matercula pallet, officiosaque sedulitas et opella forensis adducit quod si bruma nives Albanis illinet agris, ad mare descendet vates tuus et sibi parcet contractusque leget; te, dulcis amice, reviset cum Zephyris, si concedes, Non quo more piris vesci Calaber iubet hospes, tu me fecisti locupletem. vescere, sodes. iam satis est. at tu quantum vis tolle. benigne. non invisa feres pueris munuscula parvis. tam teneor dono, quam si dimittar onustus. ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques. prodigus et stultus donat quae spernit et odit; haec seges ingratos vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus, nec tamen ignorat quid distent aera lupinis. dignum praestabo me etiam pro laude merentis. quod si me noles usquam discedere, reddes forte latus, nigros angusta fronte capillos, reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et inter vina fugam Cinarae maerere protervae. Forte per angustam tenuis volpecula repserat in cumeram ire foras pleno tendebat corpore frustra; cui mustela procul, si vis, ait, “effugere istinc, macra cavum repetes artum, quem macra subisti.” hac ego si compellor imagine, cuncta resigno; nec somnum plebis laudo satur altilium nec otia divitiis Arabum Uberrima muto. saepe verecundum laudasti, rexque paterque audisti coram nec verbo parcius absens: inspice si possum donata reponere laetus. haud “non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis porrectus spatiis nec multae prodigus herbae: Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.” parvum parva decent: mihi iam non regia Roma, sed vacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum. Strenuus et fortis causisque Philippus agendis clarus, ab officiis octavam circiter horam dum redit atque Foro nimium distare Carinas iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, adrasum quendam vacua tonsoris in umbra cultello proprios Demetri, (puer hic non laeve iussa Philippi accipiebat) “abi, quaere et refer, unde domo, quis, cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.” it, praeconem, tenui censu, sine crimine, notum et properare loco gaudentem parvisque sodalibus et lare certo et ludis et post decisa negotia Campo. “scitari libet ex ipso quodcumque refers: dic ad cenam veniat.” non sane credere Mena, mirari secum tacitus, quid multa? benigne, respondet.neget “negat improbus et te neglegit aut horret.” Volteium mane Philippus vilia vendentem tunicato scruta popello occupat et salvere iubet prior, ille Philippo excusare laborem et mercennaria vincla, quod non mane domum venisset, denique quod non providisset me tibi, si cenas hodie mecum.” ut libet. “ergo post nonam venies: nunc i, rem strenuus auge.” ut ventum ad cenam est, tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe occultum visus decurrere piscis ad hamum, mane cliens et iam certus conviva, iubetur rura suburbana indictis comes ire Latinis, impositus mannis arvum caelumque Sabinum non cessat laudare, videt ridetque Philippus, et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit, dum septem donat sestertia, mutua septem promittit, persuadet uti mercetur agellum. mercatur. ne quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos, immoritur studiis et amore senescit habendi. verum ubi oves furto, morbo periere capellae, spem mentita seges, bos est enectus arando, offensus damnis media de nocte caballum arripit iratusque Philippi tendit ad aedis. quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus, durus, ait, “Voltei, nimis attentusque videris esse mihi.” “pol, me miserum, patrone, vocares, si velles,” inquit, “verum mihi ponere quod te per Genium dextramque deosque Penatis obsecro et obtestor, vitae me redde priori!” Qui semel praestent, mature redeat repetatque relicta. metiri se quemque suo modulo ae pede verum est.