Flore, bono claraque fidelis amice Neroni, si quis forte velit puerum tibi vendere natum Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat: “hic et candidus et talos a vertice pulcher ad imos fiet eritque tuus nummorum milibus octo, verna ministeriis ad nutus aptus erilis, litterulis Graecis imbutus, idoneus arti cuilibet; argilla quidvis quin etiam canet indoctum sed dulce bibenti. multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo laudat venalis qui volt extrudere res urget me nulla; meo sum pauper in aere. nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me quivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit, in scalis latuit metuens pendentis habenae: des nummos, excepta nihil te si fuga laedit ille ferat pretium poenae securus, opinor, prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex insequens tamen hunc et lite moraris iniqua? dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi talibus officiis prope mancum, ne mea saevus iurgares ad te quod epistula nulla rediret. quid tum profeci, mecum facientia iura si tamen attemptas? quereris super hoc etiam, quod exspectata tibi non mittam carmina mendax. Luculli miles collecta viatica multis aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem perdiderat: post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti iratus pariter, ieiunis dentibus acer, praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, summe munito et multarum divite rerum, clarus ob id factum donis ornatur honestis, accipit et bis dena super sestertia nummum, forte sub hoc tempus castellum evertere praetor nescio quod cupiens hortari coepit eundem verbis quae timido quoque possent addere mentem: “i, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto, grandia laturus meritorum praemia, quid stas? ” post haec ille catus, quantumvis rusticus: “ibit, ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit,” inquit. Romae nutriri mihi contigit atque doceri iratus Grais quantum nocuisset Achilles. adiecere bonae paulo plus artis Athenae, scilicet ut vellem atque inter silvas Academi quaerere verum. dura sed emovere loco me tempora grato civilisque rudem belli tulit aestus in arma Caesaris Augusti non responsura lacertis. unde simul primum me dimisere Philippi, decisis humilem pennis inopemque paterni et laris et fundi, paupertas impulit audax ut versus facerem: sed quod non desit quae poterunt umquam satis expurgare cicutae, ni melius dormire putem quam scribere versus? Singula de nobis anni praedantur euntes; eripuere iocos, Venerem, convivia, ludum; tendunt extorquere poemata: quid faciam vis? denique non omnes eadem mirantur amantque: carmine tu gaudes, hic delectatur iambis, ille Bioneis sermonibus et sale nigro. tres mihi convivae prope dissentire videntur, poscentes vario multum diversa palato, quid dem? quid non dem? renuis tu, quod quod petis, id sane est invisum acidumque duobus. Praeter cetera me Romaene poemata censes scribere posse inter tot curas totque labores? hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictis omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini, hic extremo in Aventino, visendus uterque; intervalla vides humane commoda. “verum purae festinat calidus mulis gerulisque redemptor, torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum, tristia robustis luctantur funera plaustris, hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus: i nunc et versus tecum meditare canoros. scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem, rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra: tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos vis canere et contracta ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas et studiis annos septem dedit insenuitque libris et curis, statua taciturnius exit plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum fluctibus in mediis et tempestatibus urbis verba lyrae motura sonum conectere digner? Frater erat Romae consulti rhetor, ut alterius sermone meros audiret honores, Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille. qui minus argutos vexat furor iste poetas? carmina compono, hic elegos. mirabile visu caelatumque novem Musis opus! adspice primum, quanto cum fastu, quanto molimine circum-spectemus vacuam Romanis vatibus aedem! mox etiam, si forte vacas, quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam. caedimur et totidem plagis consumimus hostem lento Samnites ad lumina prima duello. discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis? quis nisi Callimachus? si plus adposcere visus, fit Mimnermus et optivo cognomine crescit. multa fero, ut placem genus irritabile vatum, cum scribo et supplex populi suffragia capto; idem finitis studiis et mente recepta obturem patulas impune legentibus auris. Ridentur mala qui componunt carmina; verum gaudent scribentes et se venerantur et ultro, si taceas, laudant quidquid scripsere beati. at qui legitimum cupiet fecisse poema, cum tabulis animum censoris sumet honesti; audebit, quaecumque parum splendoris habebunt et sine pondere erunt et honore indigna ferentur, verba movere loco, quamvis invita recedant et versentur adhuc intra obscurata diu populo bonus eruet atque proferet in lucem speciosa vocabula rerum, quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis nunc situs informis premit et deserta vetustas; adsciscet nova, quae genitor produxerit usus. vemens et liquidus fundet opes Latiumque beabit divite lingua; luxuriantia compescet, nimis aspera sano levabit cultu, virtute carenti ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur. Praetulerim scriptor delirus inersque videri, dum mea delectent mala me vel denique fallant, quam sapere et ringi. fuit haud ignobilis Argis, qui se credebat miros audire tragoedos in vacuo laetus sessor plausorque theatro; cetera qui vitae servaret munia recto more, bonus sane vicinus, amabilis hospes, comis in uxorem, posset qui ignoscere servis et signo laeso non insanire lagoenae, posset qui rupem et puteum vitare patentem. hic ubi cognatorum opibus curisque refectus expulit elleboro morbum bilemque meraco, et redit ad sese: “pol, me occidistis, amici, non servastis,” ait, “cui sic extorta voluptas et demptus per vim mentis gratissimus error.” Nimirum sapere est abiectis utile nugis, et tempestivum pueris concedere ludum, ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis, sed verae numerosque modosque ediscere vitae, quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor: Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae, narrares medicis: quod, quanto plura parasti, tanto plura cupis, nulline faterier audes? si volnus tibi monstrata radice vel herba non fieret levius, fugeres radice vel herba proficiente nihil curarier: audieras, cui rem di donarent, illi decedere pravam stultitiam; et cum sis nihilo sapientior ex quo plenior es, tamen uteris monitoribus isdem? At si divitiae prudentem reddere possent, si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes, viveret in terris te si quis avari or uno. si proprium est, quod quis libra mercatus quaedam, si credis consultis, mancipat usus; qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi, cum segetes occat tibi mox frumenta daturas, te dominum sentit, das nummos, accipis uvam, pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis aut etiam supra nummorum milibus emptum. quid refert, vivas numerato nuper an olim? emptor Aricini quondam emptum cenat holus, quamvis aliter putat; emptis sub noctem gelidam lignis calefactat aënum; sed vocat usque suum, qua limitibus vicina refugit sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema permutet dominos et cedat in altera iura. sic heredem alterius quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus grandia cum parvis, non exorabilis auro? Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, argentum, vestes Gaetulo murice tinctas sunt qui non habeant, est qui non curat habere, cur alter fratrum cessare et ludere et ungui praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter dives et importunus ad umbram lucis ab ortu silvestrem flammis et ferro mitiget agrum, scit Genius, natale comes qui temperat astrum, naturae deus humanae, mortalis in unum quodque caput, voltu mutabilis, albus et ater. utar et ex modico, quantum res poscet, acervo tollam, nec metuam quid de me iudicet heres, quod non plura datis invenerit; et tamen idem scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti discrepet et quantum discordet parcus avaro. distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum invitus facias neque plura parare labores, ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim, exiguo gratoque fruaris tempore raptim, pauperies immunda domus nave ferar magna an parva, ferar unus et idem. non agimur tumidis velis Aquilone secundo: non tamen adversis aetatem ducimus Austris, viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re extremi primorum, extremis usque priores. Non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto cum vitio fugere ambitione? caret mortis formidine et ira? somnia, terrores magicos, miracula, sagas, nocturnos lemures portentaque Thessala rides? natalis grate numeras? ignoscis amicis? lenior et melior fis quid te exempta iuvat vivere si recte nescis, decede peritis, lusisti satis, edisti satis atque bibisti: tempus abire tibi est, ne potum largius aequo rideat et pulset lasciva decentius