Cum tot sustineas et tanta negotia solus, res Italas armis tuteris, moribus ornes, legibus emendes, in publica commoda peccem, si longo sermone morer tua tempora, Caesar. Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, post ingentia facta dum terras hominumque colunt genus, aspera bella componunt, agros assignant, oppida condunt, ploravere suis non respondere favorem speratum meritis, diram qui contudit hydram notaque comperit invidiam supremo fine domari, urit enim fulgore suo, qui praegravat artis infra se positas; exstinctus amabitur idem. praesenti tibi maturos largimur honores, iurandasque tuum per numen nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes. Sed tuus hic te nostris ducibus, te Grais anteferendo, cetera nequaquam simili ratione modoque aestimat et, nisi quae terris semota suisque temporibus defuncta videt, fastidit et odit; sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis, quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis, pontificum libros, annosa volumina vatum dictitet Si, quia Graiorum scripta vel optima, Romani pensantur eadem scriptores trutina, non est quod multa loquamur: nil intra est olea, venimus ad summum fortunae, pingimus atque psallimus et luctamur Achivis doctius Si meliora dies, ut vina, poemata reddit, scire velim, chartis pretium quotus arroget annus. scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter perfectos veteresque vilis atque novos? excludat iurgia finis. est vetus atque probus, centum qui perficit annos. quid, qui deperiit minor uno mense vel anno, inter quos referendus erit? veteresne poetas, an quos et praesens et postera respuat “iste quidem veteres inter ponetur honeste, qui vel mense brevi vel toto est iunior anno.” utor permisso, caudaeque pilos ut equinae paulatim vello et demo unum, demo etiam dum cadat qui redit in miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit. Ennius et sapiens et fortis et alter Homerus, ut critici dicunt, leviter curare videtur, quo promissa cadant et somnia Pythagorea. Naevius in manibus non est et mentibus haeret paene recens? adeo sanctum est vetus omne poema, ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert Pacuvius docti famam senis, Accius alti, dicitur Afrani toga convenisse Menandro, Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi, vincere Caecilius gravitate, Terentius arte. hos ediscit spectat Roma potens; habet hos numeratque poetas ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo. Interdum volgus rectum videt, est ubi peccat, si veteres ita miratur laudatque poetas, ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat. si quaedam nimis antique, si pleraque dure dicere credit eos, ignave multa fatetur, et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo, non equidem insector delendave esse reor, memini quae plagosum mihi parvo Orbilium dictare; sed emendata videri pulchraque et exactis minimum distantia miror, inter quae verbum emicuit si forte decorum, et si versus paulo concinnior unus et alter, iniuste totum ducit venditque poema. Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse compositum illepideve putetur, sed quia nuper, nec veniam antiquis, sed honorem et recte necne fabula si dubitem, clament periisse pudorem cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner, quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit; vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt, vel quia turpe putant parere minoribus, et quae imberbes iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud, quod mecum ignorat, solus volt scire videri, ingeniis non ille favet plauditque sepultis, nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit. Quod si tam Graecis novitas invisa fuisset quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet quod legeret tereretque viritim Ut primum positis nugari Graecia bellis coepit et in vitium fortuna labier aequa, nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit, suspendit picta voltum mentemque tabella, nunc tibicinibus, nunc sub nutrice puella velut si luderet infans, quod cupide petiit, mature plena reliquit. quid placet aut odio est, quod non mutabile credas? hoc paces habuere bonae ventique secundi. Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa mane domo vigilare, clienti promere iura, cautos nominibus rectis expendere nummos, maiores audire, minori dicere, per quae crescere res posset, minui damnosa libido. mutavit mentem populus levis et calet uno scribendi studio; pueri fronde comas vincti cenant et carmina dictant. ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus, invenior Parthis mendacior, et prius orto sole vigil calamum et chartas et scrinia posco, navem agere ignarus navis timet; habrotonum aegro non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum promittunt medici scribimus indocti doctique poemata passim. Hic error tamen et levis haec insania quantas virtutes habeat, sic collige, vatis avarus non temere est animus; versus amat, hocstudet unum; detrimenta, fugas servorum, incendia ridet; non fraudem socio puerove incogitat pupillo; vivit siliquis et pane secundo; militiae quamquam piger et malus, utilis urbi, si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari. os tenerum pueri balbumque poeta figurat, torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem, mox etiam pectus praeceptis format amicis, asperitatis et invidiae corrector et irae, recte facta refert, orientia tempora notis instruit exemplis, inopem solatur et aegrum, castis cum pueris ignara puella mariti disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset? poscit opem chorus et praesentia numina sentit, caelestis implorat aquas docta prece blandus, avertit morbos, metuenda pericula pellit, impetrat et pacem et locupletem frugibus annum, carmine di superi placantur, carmine Manes. Agricolae prisci, fortes parvoque beati, condita post frumenta levantes tempore festo corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem, cum sociis operum et pueris Tellurem porco, Silvanum lacte piabant, floribus et vino Genium memorem brevis aevi, Fescennina per hunc inventa versibus alternis opprobria rustica fudit, libertasque recurrentis accepta per annos lusit amabiliter, donec iam saevus apertam in rabiem coepit verti iocus et per honestas ire domos impune minax, doluere cruento dente lacessiti; fuit intactis quoque cura condicione super communi; quin etiam lex poenaque lata, describi: vertere modum, formidine fustis ad bene dicendum delectandumque redacti. Graecia capta ferum victorem cepit et artis intulit agresti Latio, sic horridus ille defluxit numerus munditiae pepulere manserunt hodieque manent vestigia ruris. serus enim Graecis admovit acumina chartis et post Punica bella quietus quaerere coepit, quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent. temptavit quoque rem, si digne vertere posset, et placuit sibi, natura sublimis et acer: nam spirat tragicum satis et feliciter audet, sed turpem putat inscite Creditur, ex medio quia res accersit, sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus quo pacto partis tutetur amantis ephebi, ut patris attenti, lenonis ut insidiosi, quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, quam non adstricto percurrat pulpita socco. gestit enim nummum in loculos demittere, securus cadat an recto stet fabula talo. Quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru, exanimat lentus spectator, sedulus inflat: sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum subruit aut reficit. valeat res ludicra, si me palma negata macrum, donata reducit opimum. Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam, quod numero plures, virtute et honore minores, indocti stolidique et depugnare parati, si discordet eques, media inter carmina poscunt aut ursum aut pugiles: his nam plebecula gaudet. verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas omnis ad incertos oculos et gaudia vana. quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas, dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae; mox trahitur manibus regum fortuna retortis, esseda festinant, pilenta, petorrita, naves, captivum portatur ebur, captiva Corinthus. si foret in terris, rideret Democritus, seu diversum confusa genus panthera camelo sive elephans albus volgi converteret spectaret populum ludis attentius ipsis ut sibi praebentem nimio scriptores autem narrare putaret asello fabellam surdo. nam quae pervincere voces evaluere sonum, referunt quem nostra theatra? Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum; tanto cum strepitu ludi spectantur et artes divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae. dixit adhuc aliquid? nil sane. quid placet ergo? lana Tarentino violas imitata ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem, cum recte tractent alii, laudare maligne, ille per extentum ire poeta, meum qui pectus inaniter angit, irritat, mulcet, falsis terroribus implet, ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis. Verum age et his, qui se lectori credere malunt quam spectatoris fastidia ferre superbi, curam redde brevem, si munus Apolline dignum vis complere libris et vatibus addere calcar, ut studio maiore petant Helicona virentem. Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae (ut vineta egomet caedam mea), cum tibi librum sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum si quis amicorum est ausus reprehendere versum; cum loca iam recitata revolvimus irrevocati; cum lamentamur non apparere labores nostros et tenui deducta poemata filo; cum speramus eo rem venturam carmina rescieris nos fingere, commodus ultro arcessas sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis aedituos habeat belli spectata domique Virtus, indigno non committenda poetae. gratus Alexandro regi magno fuit ille Choerilus, incultis qui versibus et male natis rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos; sed veluti tractata notam labemque remittunt atramenta, fere scriptores carmine foedo splendida facta linunt, idem rex ille, poema qui tam ridiculum tam care prodigus emit, edicto vetuit, ne quis se praeter Apellen pingeret, aut alius Lysippo duceret aera fortis Alexandri voltum simulantia. quod si iudicium subtile videndis artibus illud ad libros et ad haec Musarum dona vocares, Boeotum in crasso iurares aere natum. At neque dedecorant tua de se iudicia atque munera, quae multa dantis cum laude tulerunt dilecti tibi nec magis expressi voltus per aenea signa, quam per vatis opus mores animique virorum clarorum apparent, nec sermones ego mallem repentis per humum quam res componere gestas, terrarumque situs et flumina dicere, et arces montibus impositas et barbara regna, tuisque auspiciis totum confecta duclla per orbem, claustraque custodem pacis cohibentia Ianum, et formidatam Parthis te principe Romam, si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvum carmen maiestas recipit tua, nec meus audet rem temptare pudor quam vires ferre recusent. sedulitas autem stulte quem diligit urget, praecipue cum se numeris commendat et arte; discit quod quis deridet, quam quod probat et veneratur. nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto in peius voltu proponi cereus usquam nec prave factis decorari versibus opto, ne rubeam pingui donatus munere, et una cum scriptore meo, capsa porrectus deferar in vicum vendentem tus et odores et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.