‘Sic raro scribis, ut toto non quater anno membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, iratus tibi, quod vini somnique benignus nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est. culpantur frustra calami inmeritusque laborat iratis natus paries Diis atque Poetis. atqui voltus erat multa et praeclara minantis, si vacuum tepido cepisset villula tecto. quorsum pertinuit stipare Platona Menandro? Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? invidiam placare paras virtute relicta? contemnere miser. vitanda est inproba Siren desidia, aut quidquid vita meliore parasti ponendum aequo animo.’ ‘Di te, Damasippe, Deaeque verum ob consilium donent tonsore. sed unde tam bene me nosti?’ ‘postquam omnis res mea Ianum ad medium fracta est, aliena negotia curo excussus propriis. olim nam quaerere amabam, quo vafer ille pedes lavisset Sisyphus aere, quid scalptum infabre, quid fusum durius esset. callidus huic signo ponebam milia centum; hortos egregiasque domos mercarier unus cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale inposuere mihi cognomen compita.’ ‘novi et miror morbi purgatum te illius. atqui emovit veterem mire novus, ut solet, in cor traiecto lateris miseri capitisve dolore, ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget. dum nequid simile huic, esto ut libet.’ ‘o bone, ne te frustrere: insanis et tu stultique prope omnes, siquid Stertinius veri crepat, unde ego mira descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me solatus iussit sapientem pascere barbam atque a Fabricio non tristem ponte reverti. nam male re gesta cum vellem mittere operto me capite in flumen, dexter stetit et “cave faxis te quicquam indignum. pudor” inquit “te malus angit, insanos qui inter vereare insanus haberi. primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te solo, nil verbi, pereas quin fortiter, addam. quem mala stultitia et quemcumque inscitia veri caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex autumat. haec populos, haec magnos formula reges, excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen insano posuere. velut silvis, ubi passim palantis error certo de tramite pellit, ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique error, sed variis inludit partibus: hoc te crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille qui te deridet caudam trahat. est genus unum stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis, ut rupes fluviosque in campo obstare queratur; alterum et huic varum et nihilo sapientius ignis per medios fluviosque ruentis: clamet amica mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor: ‘hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!’ non magis audierit, quam Fusius ebrius olim, cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis ‘mater, te appello’ clamantibus. huic ego volgus errori similem cunctum insanire docebo. insanit veteres statuas Damasippus emendo: integer est mentis Damasippi creditor? esto. ‘accipe quod numquam reddas mihi’ si tibi dicam: tune insanus eris, si acceperis, an magis excors reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert? scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae nodosi tabulas, centum, mille adde catenas: effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus. cum rapies in ius malis ridentem alienis, fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arbor si male rem gerere insani est, contra bene sani: putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli dictantis, quod tu numquam rescribere possis. audire atque togam iubeo conponere, quisquis ambitione mala aut argenti pallet amore, quisquis luxuria tristive superstitione aut alio mentis morbo calet: huc propius me, dum doceo insanire omnis vos, ordine adite. danda est ellebori multo pars maxima avaris: nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem. heredes Staberi summam incidere sepulcro, ni sic fecissent, gladiatorum dare centum damnati populo paria atque epulum arbitrio arri, frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego prave seu recte hoc volui, ne sis patruus mihi’: credo, hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergo sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo heredes voluit? quoad vixit, credidit ingens pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, si forte minus locuples uno quadrante perisset, ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res, virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris divitiis parent; quas qui construxerit, ille clarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rex et quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum speravit magnae laudi fore. quid simile isti Graecus Aristippus? qui servos proicere aurum in media iussit Libya, quia tardius irent propter onus segnes. uter est insanior horum? nil agit exemplum, litem quod lite resolvit. siquis emat citharas, emptas conportet in unum, nec studio citharae nec Musae deditus ulli, si scalpra et formas non sutor, nautica vela aversus mercaturis: delirus et amens undique dicatur merito. qui discrepat istis, qui nummos aurumque recondit, nescius uti conpositis metuensque velut contingere sacrum? siquis ad ingentem frumenti semper acervum porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc audeat esuriens dominus contingere granum ac potius foliis parcus vescatur amaris; si positis intus Chii veterisque Falerni mille cadis — nihil est: tercentum milibus, acre potet acetum; age si et stramentis incubet unde- octoginta annos natus, cui stragula vestis, blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca: nimirum insanus paucis videatur, eo quod maxima pars hominum morbo iactatur eodem. filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres, dis inimice senex custodis? ne tibi desit? quantulum enim summae curtabit quisque dierum, unguere si caules oleo meliore caputque coeperis inpexa foedum porrigine? quare, si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufers undique? tun sanus? populum si caedere saxis incipias servosve tuos, quos aere pararis, insanum te omnes pueri clamentque puellae; cum laqueo uxorem interimis matremque veneno, incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes. an tu reris eum occisa insanisse parente ac non ante malis dementem actum Furiis quam in matris iugulo ferrum tepefecit acutum? quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes, nil sane fecit quod tu reprehendere possis: non Pyladen ferro violare aususve sororem Electran, tantum maledicit utrique vocando hanc furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis. pauper Opimius argenti positi intus et auri, qui Veientanum festis potare diebus Campana solitus trulla vappamque profestis, quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres iam circum loculos et clavis laetus ovansque curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque effundi saccos nummorum, accedere pluris ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud: ‘ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’ ‘men’ vivo?’ ‘ut vivas igitur, vigila. hoc age.’ ‘quid vis?’ ‘deficient inopem venae te, ni cibus atque ingens accedit stomacho fultura ruenti. tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’ ‘quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu, quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’ quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus? stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus, continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam. ‘non est cardiacus’ Craterum dixisse putato ‘hic aeger’. recte est igitur surgetque? negabit. quod latus aut renes morbo temptentur acuto non est periurus neque sordidus: inmolet aequis hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax: naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone dones quidquid habes an numquam utare paratis? Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives antiquo censu, gnatis divisse duobus fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque ferre sinu laxo, donare et ludere vidi, te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem, extimui, ne vos ageret vesania discors, tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam. quare per Divos oratus uterque Penatis tu cave ne minuas, tu ne maius facias id quod satis esse putat pater et natura coercet. praeterea ne vos titillet gloria, iure iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’ in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes, nudus agris, nudus nummis, insane, paternis; scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu, astuta ingenuum volpes imitata leonem? nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur? ‘rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequam rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto dicere quod sentit permitto.’ maxime regum, Di tibi dent capta classem redducere Troia. ergo consulere et mox respondere licebit? ‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus, putescit, totiens servatis clarus achivis, gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro? ‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen et Menelaum una mecum se occidere clamans.’ tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa, rectum animi servas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiax fecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vim uxore et gnato; mala multa precatus atridis non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen. ‘verum ego, ut haerentis adverso litore navis eriperem, prudens placavi sanguine Divos.’ nempe tuo, furiose? ‘meo, sed non furiosus.’ qui species alias veris scelerisque tumultu permixtas capiet, commotus habebitur atque stultitiane erret nihilum distabit an ira. Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos: cum prudens scelus ob titulos admittis inanis, stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor? siquis lectica nitidam gestare amet agnam, huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum, Pusam aut Pusillam appellet fortique marito destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius praetor et ad sanos abeat tutela propinquos. quid, siquis gnatam pro muta devovet agna, integer est animi? ne dixeris. ergo ubi prava stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus, et furiosus erit; quem cepit vitrea fama, hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis. nunc age luxuriam et nomentanum arripe mecum. vincet enim stultos ratio insanire nepotes. hic simul accepit patrimoni mille talenta, edicit, piscator uti, pomarius, auceps, unguentarius ac Tusci turba inpia vici, cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum mane domum veniant. quid tum? venere frequentes, verba facit leno: ‘quidquid mihi, quidquid et horum cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras.’ accipe quid contra haec iuvenis responderit aequus. ‘in nive Lucana dormis ocreatus, ut aprum cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore verris. segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer, sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex, unde uxor media currit de nocte vocata.’ filius Aesopi detractam ex aure Metellae, scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto diluit insignem bacam: qui sanior ac si illud idem in rapidum flumen iaceretve cloacam? Quinti progenies Arri, par nobile fratrum nequitia et nugis pravorum et amore gemellum luscinias soliti inpenso prandere coemptas, quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati? aedificare casas, plostello adiungere muris, ludere par inpar, equitare in harundine longa siquem delectet barbatum, amentia verset. si puerilius his ratio esse evincet amare nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus quale prius, ludas opus, an meretricis amore sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim mutatus Polemon? ponas insignia morbi, fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille dicitur ex collo furtim carpsisse coronas, postquam est inpransi correptus voce magistri? porrigis irato puero cum poma, recusat; ‘sume, Catelle’: negat; si non des, optet. amator exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non, quo rediturus erat non arcessitus, et haeret invisis foribus? ‘nec nunc, cum me vocet ultro, accedam? an potius mediter finire dolores? exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.’ ecce servus, non paulo sapientior ‘o ere, quae res nec modum habet neque consilium, ratione modoque tractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum, pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu mobilia et caeca fluitantia sorte laboret reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si insanire paret certa ratione modoque.’ quid? cum Picenis excerpens semina pomis gaudes, si cameram percusti forte, penes te es? quid? cum balba feris annoso verba palato, aedificante casas qui sanior? adde cruorem stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam. Hellade percussa Marius cum praecipitat se, cerritus fuit? an commotae crimine mentis absolves hominem et sceleris damnabis eundem ex more inponens cognata vocabula rebus? libertinus erat, qui circum compita siccus lautis mane senex manibus currebat et ‘unum’, — ‘quid tam magnum?’ addens — , ‘unum me surpite morti! Dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisque auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus, exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgus Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni. ‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’ mater ait pueri mensis iam quinque cubantis, ‘frigida si puerum quartana reliquerit, illo mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus in Tiberi stabit.’ casus medicusve levarit aegrum ex praecipiti: mater delira necabit in gelida fixum ripa febrimque reducet, quone malo mentem concussa? timore Deorum.” haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amico arma dedit, posthac ne conpellarer inultus. dixerit insanum qui me, totidem audiet atque respicere ignoto discet pendentia tergo.’ ‘Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris, qua me stultitia, quoniam non est genus unum, insanire putas? ego nam videor mihi sanus.’ ‘quid, caput abscissum manibus cum portat Agave gnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?’ ‘stultum me fateor — liceat concedere veris — atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me aegrotare putes animi vitio.’ ‘accipe: primum aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo ad summum totus moduli bipedalis, et idem corpore maiorem rides Turbonis in armis spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo? an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est, tanto dissimilem et tanto certare minorem? absentis ranae pullis vituli pede pressis unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens belua cognatos eliserit: illa rogare, quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset? ‘maior dimidio.’ ‘num tanto?’ cum magis atque se magis inflaret, ‘non, si te ruperis,’ inquit, ‘par eris.’ haec a te non multum abludit imago. adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino, quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu. non dico horrendam rabiem — ’ ‘iam desine.’ ’ — cultum maiorem censu — ’ ‘teneas, Damasippe, tuis te.’ ’ — mille puellarum, puerorum mille furores — ’ ‘o maior tandem parcas, insane, minori.’