‘Unde et quo, Catius?’ ‘non est mihi tempus, aventi ponere signa novis praeceptis, qualia vincent Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.’ ‘peccatum fateor, cum te sic tempore laevo interpellarim; sed des veniam bonus, oro. quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox, sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.’ ‘quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem utpote res tenuis, tenui sermone peractas.’ ‘ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.’ ‘ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor. longa quibus facies ovis erit, illa memento, ut suci melioris et ut magis alba rotundis, ponere: namque marem cohibent callosa vitellum. cole suburbano qui siccis crevit in agris dulcior: inriguo nihil est elutius horto. si vespertinus subito te oppresserit hospes, ne gallina malum responset dura palato, doctus eris vivam musto mersare Falerno: hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis natura est; aliis male creditur. ille salubris aestates peraget, qui nigris prandia moris finiet, ante gravem quae legerit arbore solem. Aufidius forti miscebat mella Falerno: mendose, quoniam vacuis conmittere venis nil nisi lene decet: leni praecordia mulso prolueris melius. si dura morabitur alvus, mitulus et viles pellent obstantia conchae et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo. lubrica nascentes inplent conchylia lunae; sed non omne mare est generosae fertile testae: murice Baiano melior Lucrina peloris, ostrea Circaeis, Miseno oriuntur echini, pectinibus patulis iactat se molle Tarentum. nec sibi coenarum quivis temere arroget artem, non prius exacta tenui ratione saporum. nec satis est cara piscis averrere mensa ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis languidus in cubitum iam se conviva reponet. umber et iligna nutritus glande rotundas curvat aper lances carnem vitantis inertem; nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis. vinea submittit capreas non semper edulis. fecundae leporis sapiens sectabitur armos. piscibus atque avibus quae natura et foret aetas, ante meum nulli patuit quaesita palatum. sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit. nequaquam satis in re una consumere curam, ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret, quali perfundat piscis securus olivo. Massica si caelo suppones vina sereno, nocturna siquid crassi est tenuabitur aura et decedet odor nervis inimicus; at illa integrum perdunt lino vitiata saporem. Surrentina vafer qui miscet faece Falerna vina, columbino limum bene colligit ovo, quatenus ima petit volvens aliena vitellus. tostis marcentem squillis recreabis et Afra potorem coclea; nam lactuca innatat acri post vinum stomacho; perna magis et magis hillis flagitat inmorsus refici, quin omnia malit quaecumque inmundis fervent allata popinis. est operae pretium duplicis pernoscere iuris naturam. simplex e dulci constat olivo, quod pingui miscere mero muriaque decebit non alia quam qua Byzantia putuit orca. hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes pressa Venafranae quod baca remisit olivae. Picenis cedunt pomis Tiburtia suco: nam facie praestant, Venucula convenit ollis; rectius Albanam fumo duraveris uvam. hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec, primus et invenior piper album cum sale nigro incretum puris circumposuisse catillis. inmane est vitium dare milia terna macello angustoque vagos piscis urgere catino. magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis tractavit calicem manibus, dum furta ligurrit, sive gravis veteri creterrae limus adhaesit. vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus consistit sumptus? neglectis flagitium ingens. ten’ lapides varios lutulenta radere palma et Tyrias dare circum inlota toralia vestis, oblitum, quanto curam sumptumque minorem haec habeant, tanto reprehendi iustius illis, quae nisi divitibus nequeunt contingere mensis?’ ‘docte Cati, per amicitiam Divosque rogatus ducere me auditum, perges quocumque, memento. nam quamvis memori referas mihi pectore cuncta, non tamen interpres tantundem iuveris. adde voltum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus non magni pendis, quia contigit; at mihi cura non mediocris inest, fontis ut adire remotos atque haurire queam vitae praecepta beatae.’