‘Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos pauca reformido.’ ‘Davusne?’ ‘ita, Davus, amicum mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est, ut vitale putes.’ ‘age libertate Decembri, quando ita maiores voluerunt, utere: narra.’ ‘pars hominum vitiis gaudet constanter et urget propositum; pars multa natat, modo recta capessens, interdum pravis obnoxia. saepe notatus cum tribus anellis, modo laeva Priscus inani vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas, aedibus ex magnis subito se conderet unde mundior exiret vix libertinus honeste; iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis vivere, Vertumnis quotquot sunt natus iniquis. scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra contudit articulos, qui pro se tolleret atque mitteret in phimum talos, mercede diurna conductum pavit: quanto constantior isdem in vitiis, tanto levius miser ac prior illo qui iam contento, iam laxo fune laborat.’ ‘non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant, furcifer?’ ‘ad te, inquam.’ ‘quo pacto, pessime?’ ‘laudas fortunam et mores antiquae plebis, et idem, siquis ad illa Deus subito te agat, usque recuses, aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse, aut quia non firmus rectum defendis et haeres nequiquam caeno cupiens evellere plantam. Romae rus optas; absentem rusticus Urbem tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam vinctus eas, ita te felicem dicis amasque, quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se Maecenas serum sub lumina prima venire convivam: “nemon’ oleum fert ocius? ecquis audit?” cum magno blateras clamore fugisque. Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati, discedunt. “etenim fateor me” dixerit ille “duci ventre levem, nasum nidore supinor, inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino. tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro insectere velut melior verbisque decoris obvolvas vitium?” quid, si me stultior ipso quingentis empto drachmis deprenderis? aufer me voltu terrere; manum stomachumque teneto, dum quae Crispini docuit me ianitor edo. te coniunx aliena capit, meretricula Davum: peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me natura intendit, sub clara nuda lucerna quaecumque excepit turgentis verbera caudae clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, dimittit neque famosum neque sollicitum, ne ditior aut formae melioris meiat eodem. tu cum proiectis insignibus, anulo equestri Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama, turpis odoratum caput obscurante lacerna, non es quod simulas? metuens induceris atque altercante libidinibus tremis ossa pavore. quid refert, uri virgis ferroque necari auctoratus eas, an turpi clausus in arca, quo te demisit peccati conscia erilis, contractum genibus tangas caput? estne marito matronae peccantis in ambo iusta potestas, in corruptorem vel iustior? illa tamen se non habitu mutatve loco peccatve superne, cum te formidet mulier neque credat amanti. ibis sub furcam prudens dominoque furenti conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam evasti: credo, metues doctusque cavebis: quaeres, quando iterum paveas iterumque perire possis, o totiens servus. quae belua ruptis, cum semel effugit, reddit se prava catenis? “non sum moechus” ais. neque ego hercule fur, ubi vasa praetereo sapiens argentea. tolle periclum: iam vaga prosiliet frenis natura remotis. tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque inposita haud umquam misera formidine privet? adde super, dictis quod non levius valeat; nam, sive vicarius est, qui servo paret, uti mos vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque duceris ut nervis alienis mobile lignum. quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus, quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent, responsare cupidinibus, contemnere honores fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus, externi nequid valeat per leve morari, in quem manca ruit semper fortuna. potesne ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta poscit te mulier, vexat foribusque repulsum perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi colla iugo Liber, “liber sum” dic age. non quis. urget enim dominus mentem non lenis et acris subiectat lasso stimulos versatque negantem. vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella, qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque aut Pacideiani contento poplite miror proelia rubrica picta aut carbone, velut si re vera pugnent, feriant vitentque moventes arma viri? nequam et cessator Davus; at ipse subtilis veterum iudex et callidus audis. nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens virtus atque animus cenis responsat opimis? obsequium ventris mihi perniciosius est cur? tergo plector enim. qui tu inpunitior illa, quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas? nempe inamarescunt epulae sine fine petitae inlusique pedes vitiosum ferre recusant corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvam furtiva mutat strigili: qui praedia vendit, nil servile gulae parens habet? adde, quod idem non horam tecum esse potes, non otia recte ponere teque ipsum vitas fugitivus et erro, iam vino quaerens, iam somno fallere curam, frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.’ ‘unde mihi lapidem?’ ‘quorsum est opus?’ ‘unde sagittas?’ ‘aut insanit homo aut versus facit.’ ‘ocius hinc te ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.’