Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus, hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons et paulum silvae super his foret. auctius atque Di melius fecere. bene est. nil amplius oro, Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. si neque maiorem feci ratione mala rem nec sum facturus vitio culpave minorem, si veneror stultus nihil horum ‘o si angulus ille proximus accedat, qui nunc denormat agellum!’ ‘o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, thesauro invento qui mercennarius agrum illum ipsum mercatus aravit, dives amico Hercule!’, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro: pingue pecus domino facias et cetera praeter ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis. ergo ubi me in montes et in arcem ex Urbe removi, quid prius inlustrem Satyris Musaque pedestri? nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae. matutine pater, seu Iane libentius audis, unde homines operum primos vitaeque labores instituunt — sic Dis placitum —, tu carminis esto principium. Romae sponsorem me rapis: ‘eia, ne prior officio quisquam respondeat, urge.’ sive aquilo radit terras seu bruma nivalem interiore diem gyro trahit, ire necesse est. postmodo quod mi obsit clare certumque locuto luctandum in turba et facienda iniuria tardis. ‘quid tibi vis, insane?’ et ‘quam rem agis?’ inprobus urget iratis precibus, ‘tu pulses omne quod obstat, ad Maecenatem memori si mente recurras.’ hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atras ventum est Esquilias, aliena negotia centum per caput et circa saliunt latus. ‘ante secundam Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.’ ‘de re communi scribae magna atque nova te orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.’ ‘inprimat his cura Maecenas signa tabellis.’ dixeris: ‘experiar’: ‘si vis, potes,’ addit et instat. septimus octavo propior iam fugerit annus, ex quo Maecenas me coepit habere suorum in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda vellet iter faciens et cui concredere nugas hoc genus: ‘hora quota est?’ ‘Thraex est Gallina Syro par?’ ‘matutina parum cautos iam frigora mordent’, et quae rimosa bene deponuntur in aure. per totum hoc tempus subiectior in diem et horam invidiae noster. ludos spectaverat, una luserat in campo: ‘Fortunae filius’ omnes. frigidus a Rostris manat per compita rumor: quicumque obvius est, me consulit: ‘o bone — nam te scire, Deos quoniam propius contingis oportet — , numquid de Dacis audisti?’ ‘nil equidem.’ ‘ut tu semper eris derisor.’ ‘at omnes Di exagitent me, si quicquam.’ ‘quid? militibus promissa Triquetra praedia Caesar an est Itala tellure daturus?’ iurantem me scire nihil mirantur ut unum scilicet egregii mortalem altique silenti. perditur haec inter misero lux non sine votis: o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis ducere sollicitae iucunda oblivia vitae? o quando faba Pythagorae cognata simulque uncta satis pingui ponentur holuscula lardo? o noctes cenaeque Deum, quibus ipse meique ante larem proprium vescor vernasque procacis pasco libatis dapibus. prout cuique libido est, siccat inaequalis calices conviva solutus legibus insanis, seu quis capit acria fortis pocula seu modicis uvescit laetius. ergo sermo oritur, non de villis domibusve alienis, nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne divitiis homines an sint virtute beati, quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos et quae sit natura boni summumque quid eius. cervius haec inter vicinus garrit anilis ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim rusticus urbanum murem mus paupere fertur accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, asper et attentus quaesitis, ut tamen artum solveret hospitiis animum. quid multa? neque ille sepositi ciceris nec longae invidit avenae, aridum et ore ferens acinum semesaque lardi frusta dedit, cupiens varia fastidia cena vincere tangentis male singula dente superbo, cum pater ipse domus palea porrectus in horna esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. tandem urbanus ad hunc “quid te iuvat” inquit, “amice, praerupti nemoris patientem vivere dorso? vis tu homines urbemque feris praeponere silvis? carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando mortalis animas vivunt sortita neque ulla est aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa, dum licet, in rebus iucundis vive beatus, vive memor, quam sis aevi brevis.” haec ubi dicta agrestem pepulere, domo levis exsilit; inde ambo propositum peragunt iter, urbis aventes moenia nocturni subrepere. iamque tenebat nox medium caeli spatium, cum ponit uterque in locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco tincta super lectos canderet vestis eburnos multaque de magna superessent fercula cena, quae procul exstructis inerant hesterna canistris. ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit agrestem, veluti succinctus cursitat hospes continuatque dapes nec non verniliter ipsis fungitur officiis, praelambens omne quod adfert. ille cubans gaudet mutata sorte bonisque rebus agit laetum convivam, cum subito ingens valvarum strepitus lectis excussit utrumque. currere per totum pavidi conclave magisque exanimes trepidare, simul domus alta Molossis personuit canibus. tum rusticus: “haud mihi vita est opus hac” ait et “valeas: me silva cavosque tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.”’