Donarem pateras grataque commodus, Censorine, meis aera sodalibus, donarem tripodas, praemia fortium Graiorum, neque tu pessuma munerum ferres, divite me scilicet artium quas aut Parrhasius protulit aut Scopas, hic saxo, liquidis ille coloribus sollers nunc hominem ponere, nunc deum sed non haec mihi vis, nec tibi talium res est aut animus deliciarum egens. gaudes carminibus; carmina possumus donare et pretium dicere muneri. non incisa notis marmora publicis, per quae spiritus et vita redit bonis post mortem ducibus, non “celeres fugae reiectaeque retrorsum Hannibalis minae” non “incendia Karthaginis inpiae”, eius, “qui domita nomen ab Africa lucratus rediit”, clarius indicant laudes quam “Calabrae Pierides” neque, si chartae sileant quod bene feceris, mercedem tuleris. quid foret Iliae Mavortisque puer, si taciturnitas obstaret meritis invida Romuli? ereptum Stygiis fluctibus Aeacum virtus et favor et lingua potentium vatum divitibus consecrat insulis. dignum laude virum Musa vetat mori, caelo Musa beat. sic Iovis interest optatis epulis inpiger Hercules, clarum Tyndaridae sidus ab infimis quassas eripiunt aequoribus ratis, ornatus viridi tempora pampino Liber vota bonos ducit ad exitus.