Ne forte credas interitura quae longe sonantem natus ad Aufidum non ante volgatas per artis verba loquor socianda chordis: non, si priores Maeonius tenet sedes Homerus, Pindaricae latent Ceaeque et Alcaei minaces Stesichorique graves Camenae nec siquid olim lusit Anacreon delevit aetas; spirat adhuc amor vivuntque conmissi calores Aeoliae fidibus puellae. non sola comptos arsit adulteri crinis et aurum vestibus inlitum mirata regalisque cultus et comites Helene Lacaena primusve Teucer tela Cydonio direxit arcu; non semel Ilios vexata; non pugnavit ingens Idomeneus Sthenelusve solus dicenda Musis proelia; non ferox Hector vel acer Deiphobus gravis excepit ictus pro pudicis coniugibus puerisque primus. vixere fortes ante Agamemnona multi; sed omnes inlacrimabiles urgentur ignotique longa nocte, carent quia vate sacro. paullum sepultae distat inertiae celata virtus. non ego te meis chartis inornatum silebo, totve tuos patiar labores inpune, Lolli, carpere lividas obliviones. est animus tibi rerumque prudens et secundis temporibus dubiisque rectus, vindex avarae fraudis et abstinens ducentis ad se cuncta pecuniae, consulque non unius anni, sed quotiens bonus atque fidus iudex honestum praetulit utili, reiecit alto dona nocentium voltu, per obstantis catervas explicuit sua victor arma. non possidentem multa vocaveris recte beatum; rectius occupat nomen beati qui deorum muneribus sapienter uti duramque callet pauperiem pati peiusque leto flagitium timet, non ille pro caris amicis aut patria timidus perire.