Quid rear, adfatus quod non mihi dirigis ullos nec redit alterno pollice ducta salus? scribendine labor? sed quae tam prona facultas, carmina seu fundis seu Cicerone tonas? cedere divitiis animi fortuna fatetur et tantas oris copia vincit opes. An rarus qui scripta ferat? quin tempore nullo cessant Flaminiae pulverulenta viae, cum fluat ingenium, cum sit qui dicta reportet, quae, nisi contemnor, causa relicta tibi? despicis ergo tuum, si fas est credere, vatem perfidus, et spatio debilitatur amor. Excidimusne tibi? lucem iam condet Hydaspes, et Tartesiaco, Sol, oriere vado, candescet Geticis Meroe conversa pruinis claraque se vetito proluet Ursa mari, et, si iam nostros fastidit Olybrius ignes, constat Oresteam nil valuisse fidem. Quin age rumpe moras solaturusque sodalem absens eloquio fertiliore doce, crebraque facundo festinet littera cursu libris atque animis insinuanda meis. dignatus tenui Caesar scripsisse Maroni, nec tibi dedecori Musa futura. vale.