Mygdonii cineres et si quid restat Eoi, quod pereat, regni: certe non augure falso prodigii patuere minae, frustraque peracto vulnere monstriferi praesagia discitis anni. cautior ante tamen violentum navita Caurum prospicit et tumidae subducit vela procellae. quid iuvat errorem mersa iam puppe fateri? quid lacrimae delicta levant? stant omina vestri consulis: inmotis haesere piacula fatis. tunc decuit sentire nefas, tunc ire recentes detersum maculas. veteri post obruta morbo corpora Paeonias nequiquam admoveris herbas. ulcera possessis alte suffusa medullis non leviore manu, ferro sanantur et igni, ne noceat frustra mox eruptura cicatrix. ad vivum penetrant flammae, quo funditus umor defluat et vacuis corrupto sanguine venis arescat fons ipse mali; truncatur et artus, ut liceat reliquis securum degere membris. at vos egregie purgatam creditis aulam, Eutropium si Cyprus habet? vindictaque mundi semivir exul erit? qui vos lustrare valebit oceanus? tantum facinus quae diluet aetas? Induerat necdum trabeas: mugitus ab axe redditus inferno, rabies arcana cavernas vibrat et alterno confligunt culmina lapsu. bacchatus per operta tremor Calchedona movit pronus et in geminas nutavit Bosphorus urbes. concurrere freti fauces, radice revulsa vitant instabilem rursum Symplegada nautae. scilicet haec Stygiae praemittunt signa sorores et sibi iam tradi populos hoc consule gaudent. mox oritur diversa lues: hinc Mulciber ignes sparserat, hinc victa proruperat obice Nereus; haec flagrant, haec tecta natant. quam, numina, poenam servatis sceleri, cuius tot cladibus omen constitit? incumbas utinam, Neptune, tridenti pollutumque solum toto cum crimine mergas. unam pro mundo Furiis concedimus urbem. Utque semel patuit monstris iter, omnia tempus nacta suum properant: nasci tum decolor imber infantumque novi vultus et dissona partu semina, tum lapidum fletus armentaque vulgo ausa loqui mediisque ferae se credere muris; tum vates sine more rapi lymphataque passim pectora terrifici stimulis ignescere Phoebi. fac nullos cecinisse deos: adeone retusi quisquam cordis erit, dubitet qui partibus illis adfore fatalem castrati consulis annum? sed quam caecus inest vitiis amor! omne futurum despicitur suadentque brevem praesentia fructum et ruit in vetitum damni secura libido, dum mora supplicii lucro serumque quod instat creditur. haud equidem contra tot signa Camillo detulerim fasces, nedum (pro sexus!) inerti mancipio, cui, cuncta licet responsa iuberent hortantesque licet sponderent prospera divi, turpe fuit cessisse viros. Exquirite retro crimina continui lectis annalibus aevi, prisca recensitis evolvite saecula fastis: quid senis infandi Capreae, quid scaena Neronis tale ferunt? spado Romuleo succinctus amictu sedit in Augustis laribus. vulgata patebat aula salutantum studiis; huc plebe senatus permixta trepidique duces omnisque potestas confluit. advolvi genibus, contingere dextram ambitus et votum deformibus oscula rugis figere. praesidium legum genitorque vocatur principis et famulum dignatur regia patrem. posteritas, admitte fidem: monumenta petuntur dedecoris multisque gemunt incudibus aera formatura nefas. haec iudicis, ilia togati, haec nitet armati species; numerosus ubique fulget eques: praefert eunuchi curia vultus. ac veluti caveant ne quo consistere virtus possit pura loco, cunctas hoc ore laborant incestare vias. maneant inmota precamur certaque perpetui sint argumenta pudoris. subter adulantes tituli nimiaeque leguntur vel maribus laudes: claro quod nobilis ortu (cum vivant domini!), quod maxima proelia solus impleat (et patitur miles!), quod tertius urbis conditor (hoc Byzas Constantinusque videbant!). inter quae tumidus leno producere cenas in lucem, foetere mero, dispergere plausum empturas in vulgus opes, totosque theatris indulgere dies, alieni prodigus auri. at soror et, si quid portentis creditur, uxor mulcebat matres epulis et more pudicae coniugis eunuchi celebrabat vota mariti. hanc amat, hanc summa de re vel pace vel armis consulit, huic curas et clausa palatia mandat ceu stabulum vacuamque domum. sic magna tueri regna nihil, patiensque iugi deluditur orbis? Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem senserat et primi laxabant germina flores, iamque iter in gremio pacis sollemne parabant ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent, sed vaga lascivis flueret discursibus aestas: unde tamen tanta sublimes mole redibant, ceu vinctos traherent Medos Indumque bibissent. ecce autem flavis Gradivus ab usque Gelonis arva cruentato repetebat Thracia curru: subsidunt Pangaea rotis altaeque sonoro stridunt axe nives. ut vertice constitit Haemi femineasque togas pressis conspexit habenis, subrisit crudele pater cristisque micantem quassavit galeam; tunc implacabile numen Bellonam adloquitur, quae sanguine sordida vestem Illyricis pingues pectebat stragibus hydros: “Necdum mollitiae, necdum, germana, mederi possumus Eoae? numquam corrupta rigescent saecula? Cappadocum tepidis Argaeus acervis aestuat; infelix etiamnum pallet Orontes. dum pereunt, meminere mali; si corda parumper respirare sinas, nullo tot funera sensu praetereunt: antiqua levis iactura cruoris! Adspicis obscaenum facinus? quid crinibus ora protegis? en quales sese diffudit in actus parva quies, quantum nocuerunt otia ferri! qui caruit bellis, eunucho traditur annus, actum de trabeis esset, si partibus una mens foret Hesperiis; rueret derisa vetustas nullaque calcati starent vestigia iuris, ni memor imperii Stilicho morumque priorum turpe relegasset defenso Thybride nomen intactamque novo servasset crimine Romam. ille dedit portum, quo se pulsata referret maiestas Latii deformataeque secures; ille dedit fastos, ad quos Oriente relicto confugeret sparsura maculis servilibus aevum. Quam similes haec aula viros! ad moenia visus dirige: num saltem tacita formidine mussant? num damnant animo? plaudentem cerne senatum et Byzantinos proceres Graiosque Quirites. o patribus plebes, o digni consule patres! quid? quod et armati cessant et nulla virilis inter tot gladios sexum reminiscitur ira? hucine nostrorum cinctus abiere nepotum? sic Bruti despectus honos? Ignosce parenti, Romule, quod serus temeratis fascibus ultor advenio: iamiam largis haec gaudia faxo compensent lacrimis. quid dudum inflare moraris Tartarean!, Bellona, tubam, quid stringere falcem, qua populos a stirpe metis? molire tumultus, excute delicias. Thracum Macetumque ruinae taedet et in gentes iterum saevire sepultas. damna minus consueta move; trans aequora saevas verte faces; aliis exordia sume rapinis. non tibi Riphaeis hostis quaerendus ab oris, non per Caucasias accito turbine valles est opus. Ostrogothis colitur mixtisque Gruthungis Phryx ager; hos parvae poterunt impellere causae in scelus; ad mores facilis natura reverti. sic eat: in nostro quando iam milite robur torpuit et molli didicit parere magistro, vindicet Arctous violatas advena leges; barbara Romano succurrant arma pudori.” Sic fatus clipeo, quantum vix ipse deorum arbiter infesto cum percutit aegida nimbo; intonuit. responsat Athos Haemusque remugit; ingeminat raucum Rhodope concussa fragorem. cornua cana gelu mirantibus extulit undis Hebrus et exanguem glacie timor adligat Histrum. tunc, adamante gravem nodisque rigentibus hastam, telum ingens nullique deo iaculabile, torsit. fit late ruptis via nubibus; ilia per auras tot freta, tot montes uno contenta volatu transilit et Phrygiae mediis adfigitur arvis. sensit humus; gemuit Nysaeo palmite felix Hermus et aurata Pactolus inhorruit urna totaque summissis fleverunt Dindyma silvis. Nec dea praemissae stridorem segnius hastae consequitur, centumque vias meditata nocendi tandem Tarbigilum (Geticae dux improbus alae 1 hic erat) adgreditur. viso tum forte redibat Eutropio vacuus donis, feritasque dolore creverat et, teneris etiam quae crimina suadet ingeniis, Scythicum pectus flammabat egestas. huic sese vultu simulatae coniugis offert mentitoque ferox incedit barbara gressu, carbaseos induta sinus: post terga reductas uberibus propior mordebat fibula vestes, inque orbem tereti mitra retinente capillum strinxerat et virides flavescere iusserat angues. advolat ac niveis reducem complectitur ulnis infunditque animo furiale per oscula virus, principe quam largo veniat, quas inde reportet divitias, astu rabiem motura requirit. ille iter ingratum, vanos deflere labores, quos super eunuchi fastus, quae probra tulisset. continue secat ungue genas et tempore pandit adrepto gemitus: “I nunc, devotus aratris scinde solum positoque tuos mucrone sodales ad rastros sudare doce. bene rura Gruthungus excolet et certo disponet sidere vites. felices aliae, quas debellata maritis oppida, quas magnis quaesitae viribus ornant exuviae, quibus Argivae pulchraeque ministrant Thessalides, famulas et quae meruere Lacaenas. me nimium timido, nimium iunxere remisso fata viro, totum qui degener exuit Histrum, qui refugit patriae ritus, quem detinet aequi gloria concessoque cupit vixisse colonus quam dominus rapto. quid pulchra vocabula pigris praetentas vitiis? probitatis inertia nomen, iustitiae formido subit. tolerabis iniquam pauperiem, cum tela geras? et flebis inultus, cum pateant tantae nullis custodibus urbes? Quippe metus poenae. pridem mos ille vigebat, ut meritos colerent impacatisque rebelles urgerent odiis; at nunc, qui foedera rumpit, ditatur; qui servat, eget. vastator Achivae gentis et Epirum nuper populatus inultam praesidet Illyrico; iam, quos obsedit, amicos ingreditur muros illis responsa daturus, quorum coniugibus potitur natosque peremit. sic hostes punire solent, haec praemia solvunt excidiis. cunctaris adhuc numerumque tuorum respicis exiguamque manum? tu rumpe quietem; bella dabunt socios. nec te tam prona monerem, si contra paterere viros: nunc alter in armis sexus et eunuchis se defensoribus orbis credidit; hos aquilae Romanaque signa sequuntur. incipe barbaricae tandem te reddere vitae, te quoque iam timeant admirenturque nocentem, quem sprevere pium. spoliis praedaque repletus cum libeat Romanus eris.”Sic fata repente in diram se vertit avem rostroque recurvo turpis et infernis tenebris obscurior alas auspicium veteri sedit ferale sepulcro. Ille, pavor postquam resoluto corde quievit et rigidae sedere comae, non distulit atrox iussa deae; sociis, quae viderat, ordine pandit inritatque sequi. Coniurat barbara pubes nacta ducem Latiisque palam descivit ab armis. Pars Phrygiae, Scythicis quaecumque Trionibus alget proxima, Bithynos, solem quae condit, Ionas, quae levat, attingit Galatas. utrimque propinqui finibus obliquis Lydi Pisidaeque feroces continuant australe latus. gens una fuere tot quondam populi, priscum cognomen et unum appellata Phryges; sed (quid non longa valebit permutare dies?) dicti post Maeona regem Maeones. Aegaeos insedit Graecia portus; Thyni Thraces arant quae nunc Bithynia fertur; nuper ab Oceano Gallorum exercitus ingens illis ante vagus tandem regionibus haesit gaesaque deposuit, Graio iam mitis amictu, pro Rheno poturus Halyn. dat cuncta vetustas principium Phrygibus; nec rex Aegyptius ultra restitit, humani postquam puer uberis expers in Phrygiam primum laxavit murmura vocem. Hic cecidit Libycis iactata paludibus olim tibia, foedatam cum reddidit umbra Minervam, hic et Apollinea victus testudine pastor suspensa memores inlustrat pelle Celaenas. quattuor hinc magnis procedunt fontibus amnes auriferi; nec miror aquas radiare metallo, quae totiens lavere Midan. diversus ad Austrum cursus et Arctoum fluviis mare. Dindyma fundunt Sangarium, vitrei puro qui gurgite Galli auctus Amazonii defertur ad ostia Ponti. Icarium pelagus Mycalaeaque litora iuncti Marsya Maeanderque petunt; sed Marsya velox, dum suus est, flexuque carens iam flumine mixtus mollitur, Maeandre, tuo; contraria passus, quam Rhodano stimulatus Arar: quos inter aprica planities Cererique favet densisque ligatur vitibus et glaucae fructus attollit olivae, dives equis, felix pecori pretiosaque picto marmore purpureis, caedit quod Synnada, venis. Talem tum Phrygiam Geticis populatibus uri permisere dei. securas barbarus urbes inrupit facilesque capi. spes nulla salutis, nulla fugae: putribus iam propugnacula saxis longo corruerant aevo pacisque senecta. Interea gelidae secretis rupibus Idae dum sedet et thiasos spectat de more Cybebe Curetumque alacres ad tympana suscitat enses, aurea sanctarum decus inmortale comarum defluxit capiti turris summoque volutus vertice crinalis violatur pulvere murus. obstipuere truces omen Corybantes et uno fixa metu tacitas presserunt orgia buxos. indoluit genetrix, tum sic commota profatur: “Hoc mihi iam pridem Lachesis grandaeva canebat augurium: Phrygiae casus venisse supremos delapsus testatur apex, heu sanguine qualis ibit Sangarius quantasque cadavera lenti Maeandri passura moras! inmobilis haeret terminus, haec dudum nato placuere Tonanti. par et finitimis luctus, frustraque Lyaei non defensuros implorat Lydia thyrsos. iamque vale Phrygiae tellus perituraque flammis moenia, conspicuas quae nunc attollitis arces, mox campi nudumque solum! dilecta valete flumina! non vestris ultra bacchabor in antris nec iuga sulcabit noster Berecynthia currus.” dixit et ad tristes convertit tympana planctus. labentem patriam sacris ululatibus Attis personat et torvi lacrimis maduere leones. Eutropius, nequeat quamvis metuenda taceri clades et trepidus vulgaverit omnia rumor, ignorare tamen fingit regnique ruinas dissimulat: parvam latronum errare catervam, ad sontes tormenta magis quam tela parari nec duce frangendas iactat, sed iudice vires: vasta velut Libyae venantum vocibus ales cum premitur calidas cursu transmittit harenas inque modum veli sinuatis flamine pennis pulverulenta volat; si iam vestigia retro clara sonent, oblita fugae stat lumine clauso (ridendum!) revoluta caput creditque latere, quem non ipsa videt. furtim tamen ardua mittit cum donis promissa no vis, si forte rogatus desinat. ille semel nota dulcedine praedae se famulo servire negat, nec grata timentum munera; militiam nullam nec prima superbus cingula dignari; nam quis non consule tali vilis honos? Postquam precibus mitescere nullis, non auro cessisse videt creberque recurrit nuntius incassum nec spes iam foederis extat: tandem consilium belli confessus agendi ad sua tecta vocat. iuvenes venere protervi lascivique senes, quibus est insignis edendi gloria corruptasque dapes variasse decorum, qui ventrem invitant pretio traduntque palato sidereas Iunonis aves et si qua loquendi gnara coloratis viridis defertur ab Indis, quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis, non freta longinquis Maeotia piscibus explent. vestis odoratae studium; laus maxima risum per vanos movisse sales minimeque viriles munditiae; compti vultus; onerique vel ipsa serica. si Chunus feriat, si Sarmata portas, solliciti scaenae; Romam contemnere sueti mirarique suas, quas Bosphorus obruat! aedes; saltandi dociles aurigarumque periti. Pars humili de plebe duces; pars compede suras cruraque signati nigro liventia ferro iura regunt, facies quamvis inscripta repugnet seque suo prodat titulo. sed prima potestas Eutropium praefert Hosio subnixa secundo. dulcior hic sane cunctis prudensque movendi iuris et admoto qui temperet omnia fumo, fervidus, accensam sed qui bene decoquat iram. considunt apices gemini dicionis Eoae, hic cocus, hic leno, defossi verbere terga, servitio, non arte pares, hic saepius emptus, alter ad Hispanos nutritus verna penates. Ergo ubi collecti proceres, qui rebus in artis consulerent tantisque darent solacia morbis, obliti subito Phrygiae bellisque relictis ad solitos coepere iocos et iurgia circi tendere. nequiquam magna confligitur ira, quis melius vibrata puer vertigine molli membra rotet, verrat quis marmora crine supino? quis magis enodes laterum detorqueat arcus,1 quis voci digitos, oculos quis moribus aptet? hi tragicos meminere modos; his fabula Tereus, his necdum commissa choro cantatur Agave. Increpat Eutropius: non haec spectacula tempus poscere; nunc alias armorum incumbere curas; se satis Armenio fessum pro limite cingi nec tantis unum subsistere posse periclis; ignoscant senio, iuvenes ad proelia mittant; — qualis pauperibus nutrix invisa puellis adsidet et tela communem quaerere victum rauca monet; festis illae lusisse diebus orant et positis aequaevas visere pensis, irataeque operi iam lasso pollice fila turbant et teneros detergent stamine fletus. Emicat extemplo cunctis trepidantibus audax crassa mole Leo, quem vix Cyclopia solum aequatura fames, quem non ieiuna Celaeno vinceret; hinc nomen fertur meruisse Leonis. acer in absentes linguae iactator, abundans corporis exiguusque animi, doctissimus artis quondam lanificae, moderator pectinis unci, non alius lanam purgatis sordibus aeque praebuerit calathis, similis nec pinguia quisquam vellera per tenues ferri producere rimas. tunc Aiax erat Eutropii lateque fremebat, non septem vasto quatiens umbone iuvencos, sed, quam perpetuis dapibus pigroque sedili inter anus interque colos oneraverat, alvum. adsurgit tandem vocemque expromit anhelam: “Quis novus hic torpor, socii? quonam usque sedemus femineis clausi thalamis patimurque periclum gliscere desidia? graviorum turba malorum texitur, ignavis trahimus dum tempora votis. me petit hie sudor, numquam mea dextera segnis ad ferrum. faveat tantum Tritonia coeptis, inceptum peragetur opus, iam cuncta furorem qui gravat, efficiam leviorem pondere lanae Tarbigilum tumidum, desertoresque Gruthungos ut miseras populabor oves et pace relata pristina restituam Phrygias ad stamina matres.” His dictis iterum sedit; fit plausus et ingens concilii clamor, qualis resonantibus olim exoritur caveis, quotiens crinitus ephebus aut rigidam Nioben aut flentem Troada fingit. protinus excitis iter inremeabile signis adripit infaustoque iubet bubone moveri agmina Mygdonias mox impletura volucres. Pulcher et urbanae cupiens exercitus umbrae, adsiduus ludis, avidus splendere lavacris nec soles imbresve pati, multumque priori dispar, sub clipeo Thracum qui ferre pruinas, dum Stilicho regeret, nudoque hiemare sub axe sueverat et duris haurire bipennibus Hebrum. cum duce mutatae vires. Byzantia robur fregit luxuries Ancyranique triumphi. non peditem praecedit eques; non commoda castris eligitur regio; vicibus custodia nullis advigilat vallo; non explorantur eundae vitandaeque viae; nullo se cornua flectunt ordine: confusi passim per opaca vagantur lustra, per ignotas angusto tramite valles. sic vacui rectoris equi, sic orba magistro fertur in abruptum casu, non sidere, puppis; sic ruit in rupes amisso pisce sodali belua, sulcandas qui praevius edocet undas inmensumque pecus parvae moderamine caudae temperat et tanto coniungit foedera monstro; ilia natat rationis inops et caeca profundi; iam brevibus deprensa vadis ignara reverti palpitat et vanos scopulis inlidit hiatus. Tarbigilus simulare fugam flatusque Leonis spe nutrire leves improvisusque repente, dum gravibus marcent epulis hostique catenas inter vina crepant, largo sopita Lyaeo castra subit. pereunt alii, dum membra cubili tarda levant; alii leto iunxere soporem; ast alios vicina palus sine more ruentes excipit et cumulis inmanibus aggerat undas. ipse Leo damma cervoque fugacior ibat sudanti tremebundus equo: qui pondere postquam decidit, implicitus limo cunctantia pronus per vada reptabat. caeno subnixa tenaci mergitur et pingui suspirat corpore moles more suis, dapibus quae iam devota futuris turpe gemit, quotiens Hosius mucrone corusco armatur cingitque sinus secumque volutat, quas figat verubus partes, quae frusta calenti mandet aquae quantoque cutem distendat echino. flagrat opus; crebro pulsatus perstrepit ictu; 1 contexit varius penetrans Calchedona nidor. Ecce levis frondes a tergo concutit aura: credit tela Leo; valuit pro vulnere terror implevitque vicem iaculi, vitamque nocentem integer et sola formidine saucius efflat. quis tibi tractandos pro pectine, degener, enses, quis solio campum praeponere suasit avito? quam bene texentum laudabas carmina tutus et matutinis pellebas frigora mensis! hic miserande iaces; hic, dum tua vellera vitas, tandem fila tibi neverunt ultima Parcae. Iam vaga pallentem densis terroribus aulam fama quatit; stratas acies, deleta canebat agmina, Maeonios foedari caedibus agros, Pamphylos Pisidasque rapi. metuendus ab omni Tarbigilus regione tonat; modo tendere cursum in Galatas, modo Bithynis incumbere fertur. sunt qui per Cilicas rupto descendere Tauro, sunt qui correptis ratibus terraque marique adventare ferant; geminantur vera pavoris ingenio: longe spectari puppibus urbes accensas, lucere fretum ventoque citatas omnibus in pelago velis haerere favillas. Hos inter strepitus funestior advolat alter nuntius: armatam rursus Babylona minari rege novo; resides Parthos ignava perosos otia Romanae finem iam quaerere paci. rarus apud Medos regum cruor; unaque cuncto poena manet generi: quamvis crudelibus aeque paretur dominis. sed quid non audeat annus Eutropii? socium nobis fidumque Saporem perculit et Persas in regia vulnera movit rupturasque fidem, leto pars ne qua vacaret, Eumenidum taedas trans flumina Tigridis egit. Tum vero cecidere animi tantisque procellis deficiunt. saepti latrantibus undique bellis infensos tandem superos et consulis omen agnovere sui, nec iam revocabile damnum eventu stolido serum didicere magistro. namque ferunt geminos uno de semine fratres Iapetionidas generis primordia nostri dissimili finxisse manu: quoscumque Prometheus excoluit multumque innexuit aethera limo, hi longe ventura notant dubiisque parati casibus occurrunt fabro meliore politi. deteriore luto pravus quos edidit auctor, quem merito Grai perhibent Epimethea vates, et nihil aetherii sparsit per membra vigoris, hi pecudum ritu non impendentia vitant nec res ante vident; accepta clade queruntur et seri transacta gemunt. Iam sola renidet in Stilichone salus, et cuius semper acerbum ingratumque sibi factorum conscius horror credidit adventum, quem si procedere tantum Alpibus audissent, mortem poenasque tremebant, iam cuncti venisse volunt, scelerumque priorum paenitet; hoc tantis bellorum sidus in undis sperant, hoc pariter iusti sontesque precantur: ceu pueri, quibus alta pater trans aequora merces devehit, intenti ludo studiisque soluti latius amoto passim custode vagantur; si gravis auxilio vacuas invaserit aedes vicinus laribusque suis proturbet inultos, tum demum patrem implorant et nomen inani voce cient frustraque oculos ad litora tendunt. Omnes supplicio dignos letoque fatentur, qui se tradiderint famulis Stilichone relicto. mutati stupuere diu sensuque reducto paulatim proprii mirantur monstra furoris avertuntque oculos: proiectis fascibus horret lictor et infames labuntur sponte secures: quales Aonio Thebas de monte reversae Maenades infectis Pentheo sanguine thyrsis, cum patuit venatus atrox matrique rotatum conspexere caput, gressus caligine figunt et rabiem desisse dolent. quin protinus ipsa tendit ad Italiam supplex Aurora potentem non radiis redimita comam, non flammea vultu nec croceum vestita diem; stat livida luctu, qualis erat Phrygio tegeret cum Memnona busto. quam simul agnovit Stilicho nec causa latebat, restitit; ilia manum victricem amplexa moratur altaque vix lacrimans inter suspiria fatur: “Tantane te nostri ceperunt taedia mundi? sic me ludibrium famulis risumque relinquis dux quondam rectorque meus? solamque tueris Hesperiam? domiti nec te post bella tyranni cernere iam licuit? sic te victoria nobis eripuit Gallisque dedit? Rufinus origo prima mali: geminas inter discordia partes hoc auctore fuit. sed iam maiora moventi occurrit iusta rediens exercitus ira, fortis adhuc ferrique memor. brevis inde reluxit falsaque libertas; rursum Stilichonis habenis sperabam me posse regi. pro caeca futuri gaudia! fraterno coniungi coeperat orbis imperio (quis enim tanto terrore recentis exempli paribus sese committeret ausis?), cum subito (monstrosa mihi turpisque relatu fabula) Rufini castratus prosilit heres, et similes iterum luctus Fortuna reduxit, ut solum domini sexum mutasse viderer. Hic primum thalami claustris delicta tegebat clam timideque iubens; erat invidiosa potestas, sed tamen eunuchi, necdum sibi publica iura sumere nec totas audebat vertere leges. at postquam pulsisque bonis et faece retenta peiores legit socios dignusque satelles hinc Hosius stetit, inde Leo, fiducia crevit regnandique palam flagravit aperta libido. patricius, consul maculat quos vendit honores, plus maculat quos ipse gerit. iam signa tubaeque mollescunt, ipsos ignavia fluxit in enses. exultant merito gentes facilisque volenti praeda sumus. iam Bistoniis Haemoque nivali vastior expulsis Oriens squalescit aratris. ei mihi, quas urbes et quanto tempore Martis ignaras uno rapuerunt proelia cursu! nuper ab extremo veniens equitatus Araxe terruit Antiochi muros, ipsumque decorae paene caput Syriae flammis hostilibus arsit. utque gravis spoliis nulloque obstante profunda laetus caede redit, sequitur mucrone secundo continuum vulnus; nec iam mihi Caucasus hostes nec mittit gelidus Phasis; nascuntur in ipso bella sinu. legio pridem Romana Gruthungi, iura quibus victis dedimus, quibus arva domusque praebuimus, Lydos Asiaeque uberrima vastant ignibus et si quid tempestas prima reliquit. nec vi nec numero freti; sed inertia nutrit proditioque ducum, quorum per crimina miles captivis dat terga suis, quos teste subegit Danuvio partemque timet qui reppulit omnes. Aula choris epulisque vacat nec perdita curat, dum superest aliquid. ne quid tamen orbe reciso venditor amittat, provincia quaeque superstes dividitur geminumque duplex passura tribunal cogitur alterius pretium sarcire peremptae. sic mihi restituunt populos; hac arte reperta rectorum numerum terris pereuntibus augent. In te iam spes una mihi. pro fronde Minervae has tibi protendo lacrimas: succurre ruenti, eripe me tandem, servilibus eripe regnis. neve adeo cunctos paucorum crimine damnes nec nova tot meritis offensa prioribus obstet. iamiam flecte animum. suprema pericula semper dant veniam culpae. quamvis iratus et exul pro patriae flammis non distulit arma Camillus. nec te subtrahimus Latio; defensor utrique sufficis. armorum liceat splendore tuorum in commune frui; clipeus nos protegat idem unaque pro gemino desudet cardine virtus.”