Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi, languida quo fessi vix venit aura Noti. nil fore dulce mihi Scythica regione putavi: iam minus hic odio est, quam fuit ante, locus. tandem aliquid pulsa curarum nube serenum vidi, fortunae verba dedique meae. nolit ut ulla velle potest cuivis haec tamen una dari. di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur, tristitiam poni per sua festa iubent. denique, quod certus furor est audere fateri, hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar. Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros, mixta tenax segeti crescere lappa solet. nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba numen, et invita saepe iuvamur ope. gaudia Caesareae mentis pro parte virili sunt mea: privati nil habet illa domus, gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphi incluso mediis est mihi pompa Getis. indice te didici, nuper visenda coisse innumeras gentes ad ducis Ora Sui! quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem, hospitiis Romam vix habuisse locum. tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante fuderit assiduas nubilus Auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum, cum populi vultu conveniente die, atque ita victorem cum magnae vocis honore bellica laudatis dona dedisse viris, claraque sumpturum pictas insignia vestes tura prius sanctis inposuisse focis, iustitiamque sui caste illo quae quaque ierit felix adiectum plausibus omen, saxaque roratis erubuisse rosis; protinus argento versos imitantia muros barbara cum pictis fluminaque et montes et in altis proelia armaque cum telis in strue mixta sua, deque tropaeorum, quod sol incendent, aurea Romani tecta fuisse fori, totque tulisse duces captivis vincula, paene hostis quot satis esse fuit. maxima pars horum vitam veniamque tulerunt, in quibus et belli summa caputque Bato. cur ego posse negem minui mihi numinis iram, cum videam mitis hostibus esse deos? pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor, oppida sub titulo nominis isse atque ea te contra nec muri mole nec armis nec satis ingenio tuta fuisse loci. di tibi dent annos, a te nam cetera sumes, sint modo virtuti tempora longa tuae. quod precor, eveniet: sunt quiddam nam deus optanti prospera signa dedit, te quoque victorem Tarpeias scandere in arces laeta coronatis Roma videbit equis; maturosque pater nati spectabit honores, gaudia percipiens, quae dedit ipse suis. iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaque maxime, dicta tibi vaticinante nota. hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum, sufficiet nostris si modo vita malis, imbuero Scythicas si non prius ipse sagittas, abstuleritque ferox hoc caput ense Getes. quae si me salvo dabitur tua laurea templis, omina bis dices vera fuisse mea.