Ille domus vestrae primis venerator ab annis, pulsus ad Euxini Naso sinistra freti, mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem, quam solitus praesens est tibi ferre. Getis. ei mihi, si qui fuit, et dubitas cetera perlegere! perlege, nec mecum pariter mea verba relega: urbe licet vestra versibus esse meis. non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset, clara mea tangi sidera posse manu, nec nos Enceladi dementia castra secuti in rerum dominos movimus arma deos, nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit, numina sunt telis ulla petita meis. est mea culpa gravis, sed quae me perdere solum ausa sit, et nullum maius adorta nefas. nil nisi non sapiens possum timidusque vocari: haec duo sunt animi nomina vera mei. esse quidem fateor meritam post Caesaris iram difficilem precibus te quoque iure meis; quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli, te laedi, cum quis laeditur inde, putas, sed licet arma feras et vulnera saeva mineris, non tamen efficies ut timeare mihi. puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit, profuit et Myso Pelias hasta duci. confugit interdum templi violator ad aram, nec petere offensi numinis horret opem. dixerit hoc aliquis tutum non esse. fatemur. sed non per placidas it mea puppis aquas, tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est, nam timor eventus qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens porrigit ad spinas duraque saxa manus, accipitremque timens audet ad humanos fessa venire sinus, nec se vicino dubitat committere tecto, quae fugit infestos territa cerva canes, da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris, nec rigidam timidis vocibus obde forem, verbaque nostra favens Romana ad numina perfer, non tibi Tarpeio culta Tonante minus, mandatique mei legatus suscipe causam: nulla meo quamvis nomine causa bona est. iam prope depositum, certe iam frigidus aeger, servatus per te, si modo servor, ero. nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus, principis aeterni quam tibi praestat amor. nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit, quo poteras trepidis utilis esse reis. vivit enim in vobis facundi lingua parentis, et res heredem repperit illa suum. hanc ego, non ut me defendere temptet, adoro; non est confessi causa tuenda rei. num tamen excuses erroris origine factum, an nihil expediat tale movere, vide. vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit, non contrectari tutius esse puto. lingua, sile! non est ultra narrabile quicquam. posse velim cineres obruere ipse meos. sic igitur, quasi me nullus deceperit error, verba fac, ut vita, quam dedit ipse, cumque serenus erit vultusque remiserit illos, qui secum terras imperiumque movent, exiguam ne me praedam sinat esse Getarum, detque solum miserae mite, precare, fugae, tempus adest aptum precibus, valet ille videtque quas fecit vires. Roma, valere tuas. incolumis promovet Ausonium filius imperium; praeterit ipse suos animo Germanicus annos, nec vigor est Drusi nobilitate minor, adde nurus ceteraque Augustae membra valere domus; adde triumphatos modo Paeonas, adde quieti subdita montanae brachia Dalmatiae. nec dedignata est abiectis Illyris armis Caesareum famulo vertice ferre pedem, ipse super currum placido spectabilis ore tempora Phoebea virgine nexa tulit. quem pia vobiscum proles comitavit euntem, digna parente suo nominibusque datis, fratribus adsimiles, divus ab excelsa Iulius aede videt. his Messalinus, quibus omnia cedere debent, primum laetitiae non negat esse locum, quicquid ab his superest, venit in certamen amoris: hac hominum nulli parte secundus erit. hanc colet ante diem qua, quae venit honoratis laurea digna comis. felices, quibus, o, et ducis ore deos aequiperante frui! at mihi Sauromatae pro Caesaris ore videndi terraque pacis inops undaque vincta si tamen haec audis et vox mea pervenit istuc, sit tua mutando gratia blanda loco. hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aevo, siquid habet sensus umbra diserta, petit. hoc petit et frater, quamvis fortasse veretur servandi noceat ne tibi cura mei. tota domus rogat hoc, nec tu potes ipse negare et nos in turbae parte fuisse tuae. ingenii certe, quo nos male sensimus usos, Artibus exceptis, saepe probator eras. nec mea, si tantum peccata novissima demas, esse potest domui vita pudenda tuae. sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis, curaque sit superis Caesaribusque tui. mite, sed iratum merito mihi, numen adora, eximat difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus, et talis meriti gratia maior erit. nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antro accipiet voces Antiphatesve tuas, sed placidus facilisque parens veniaeque paratus, et qui fulmineo saepe sine igne tonat, qui cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse, cuique fere poenam sumere poena sua est. victa tamen vitio est huius clementia nostro, venit et ad vires ira coacta suas. qui quoniam patria toto sumus orbe remoti, nec licet ante ipsos procubuisse deos, quos colis, ad superos haec fer mandata sacerdos, adde sed et proprias ad mea verba preces. sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis. ignosces. timeo naufragus omne fretum.