In caput alta suum labentur ab aequore retro flumina, conversis Solque recurret equis: terra feret stellas, caelum findetur aratro, unda dabit flammas, et dabit ignis aquas, omnia naturae praepostera legibus ibunt, parsque suum mundi nulla tenebit iter, omnia iam fient, fieri quae posse negabam, et nihil est, de quo non sit habenda fides. haec ego vaticinor, quia sum deceptus ab illo, laturum misero quem mihi rebar opem. tantane te, fallax, cepere oblivia nostri, afflictumque fuit tantus adire timor, ut neque respiceres nec solarere iacentem, dure, nec exequias prosequerere meas? illud amicitiae sanctum et venerabile nomen re tibi pro vili sub pedibusque iacet? quid fuit, ingenti prostratum mole sodalem visere et adloquiis inque meos si non lacrimam demittere casus, pauca tamen ficto verba dolore pati, idque, quod ignoti faciunt, vel dicere et vocem populi publicaque ora sequi,— denique lugubres vultus numquamque videndos cernere supremo dum licuitque die, dicendumque semel toto non amplius aevo accipere, et parili reddere voce vale? at fecere alii nullo mihi foedere iuncti, et lacrimas animi signa dedere sui. quid, nisi convictu causisque valentibus essem temporis et longi iunctus amore tibi? quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses, tot nossem lusus seriaque ipse tua? quid, si dumtaxat Romae mihi cognitus esses, ascitus totiens in genus omne loci? cunctane in aequoreos abierunt irrita ventos? cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis? non ego te genitum placida reor urbe Quirini, urbe meo quae iam non adeunda pede est, sed scopulis, Ponti quos haec habet inque feris Scythiae Sarmaticisque iugis: et tua sunt silicis circum praecordia venae, et rigidum ferri semina pectus habet, quaeque tibi quondam tenero ducenda palato plena dedit nutrix ubera, tigris erat: aut mala nostra minus quam nunc aliena putares, duritiaeque mihi non agerere reus. sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis, ut careant numeris tempora prima suis, effice, peccati ne sim memor huius, et illo officium laudem, quo queror, ore tuum.