Detur inoffenso vitae tibi tangere metam, qui legis hoc nobis non inimicus opus. atque utinam pro te possent mea vota valere, quae pro me duros non tetigere deos! donec eris sospes, tempora si fuerint nubila, solus eris. aspicis, ut veniant ad candida tecta columbae, accipiat nullas sordida turris aves. horrea formicae tendunt ad inania numquam: nullus ad amissas ibit amicus opes. utque comes radios per solis euntibus umbra est, cum latet hic pressus nubibus, illa fugit, mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus: quae simul inducta nocte teguntur, abit. haec precor ut semper possint tibi falsa videri; sunt tamen eventu vera fatenda meo. dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat nota quidem, sed non ambitiosa domus, at simul impulsa est, omnes timuere ruinam, cautaque communi terga dedere fugae. saeva neque admiror metuunt si fulmina, quorum ignibus adflari proxima quaeque solent, sed tamen in duris remanentem rebus amicum quamlibet nec solet irasci—neque enim moderatior alter— cum quis in adversis, siquid amavit, amat. de comite Argolici narratur Pyladen ipse probasse Thoas. quae fuit Actoridae cum magno semper Achille, laudari solita est Hectoris ore fides. quod pius ad Manes Theseus comes iret amico, Tartareum dicunt indoluisse deum. Euryali Nisique fide tibi, fume, relata credibile est lacrimis inmaduisse genas est etiam miseris pietas, et in hoste probatur, ei mihi, quam paucos haec mea dicta movent! is status, haec rerum nunc est fortuna mearum, debeat ut lacrimis nullus adesse modus, at mea sunt, proprio quamvis maestissima casu, pectora processu facta serena tuo. hoc eventurum iam tum, carissime, vidi, ferret adhuc istam sive aliquod morum seu vitae labe carentis est pretium, nemo pluris emendus erat: sive per ingenuas aliquis caput extulit artes— quaelibet eloquio fit bona causa tuo. his ego commotus dixi tibi protinus ipsi scaena manet dotes grandis, amice, tuas. haec mihi non ovium fibrae tonitrusve sinistri, linguave servatae pennave dixit avis: augurium ratio est et coniectura futuri: hac divinavi notitiamque tuli. quae quoniam vera est, tota tibi mente mihique gratulor, ingenium non latuisse tuum. at nostrum tenebris utinam latuisset in imis! expediit studio lumen abesse meo. utque tibi prosunt artes, facunde, severae, dissimiles illis sic nocuere mihi. vita tamen tibi nota mea est. scis artibus illis auctoris mores abstinuisse sui. scis vetus hoc iuveni lusum mihi carmen, et istos ut non laudandos, sic tamen esse iocos. ergo ut defendi nullo mea posse colore, sic excusari crimina posse puto. qua potes, excusa, nec amici desere causam: qua bene coepisti, sic bene semper eas.