‘Missus in hanc venio timide liber exulis urbem: da placidam fesso, lector amice, manum; neve reformida, ne sim tibi forte pudori: nullus in hac charta versus amare docet. haec domini fortuna mei est, ut debeat illam infelix nullis dissimulare iocis, id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo, heu nimium sero damnat et odit opus! inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis, carmine temporibus conveniente suis. clauda quod alterno subsidunt carmina versu, vel pedis hoc ratio, vel via longa facit; quod neque sum cedro flavus erubui domino cultior esse meo; littera suffusas quod habet maculosa lituras, laesit opus lacrimis ipse poeta suum. siqua videbuntur casu non dicta Latine, in qua scribebat, barbara terra fuit. dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum, quasque petam sedes hospes in urbe liber.’ haec ubi sum furtim lingua titubante locutus, qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter. ‘di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae, molliter in patria vivere posse tua. duc age! namque sequar, quamvis terraque marique longinquo referam lassus ab orbe pedem.’ paruit, et ducens haec sunt fora Caesaris, inquit, ‘haec est a sacris quae via nomen habet, hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem, haec fuit antiqui regia parva Numae.’ inde petens dextram porta est ait ‘ista Palati, hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.’ singula dum miror, video fulgentibus armis conspicuos postes tectaque digna deo. et Iovis haec dixi domus est? quod ut esse putarem, augurium monti querna corona dabat, cuius ut accepi dominum, non fallimur, inquam, et magni verum est hanc Iovis esse domum, cur tamen opposita cingit et augustas arbor opaca comas? num quia perpetuos meruit domus ista triumphos, an quia Leucadio semper amata deo est? ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa? quam tribuit terris, pacis an ista nota est? utque viret semper laurus nec fronde caduca carpitur, aeternum sic habet illa decus? causa superpositae scripto est testata coronae: servatos cives indicat huius ope. adice servatis unum, pater optime, civem, qui procul extremo pulsus in orbe latet, in quo poenarum, quas se meruisse fatetur, non facinus causam, sed suus error habet. me miserum! vereorque locum vereorque potentem, et quatitur trepido littera nostra metu. aspicis exsangui chartam pallere colore? aspicis alternos intremuisse pedes? quandocumque, precor, nostro placere parenti isdem et inde tenore pari gradibus sublimia celsis ducor ad intonsi candida templa dei, signa peregrinis ubi sunt alterna columnis, Belides et stricto barbarus ense pater, quaeque viri docto veteres cepere novique pectore, lecturis inspicienda patente quaerebam fratres, exceptis scilicet illis, quos suus optaret non genuisse pater. quaerentem frustra custos e sedibus illis praepositus sancto iussit abire loco. altera templa peto, vicino iuncta theatro: haec quoque erant pedibus non adeunda meis. nec me, quae doctis patuerunt prima libellis, atria Libertas tangere passa sua est. in genus auctoris miseri fortuna redundat, et patimur nati, quam tulit ipse, fugam. forsitan et nobis olim minus asper et illi evictus longo tempore Caesar erit. di, precor, atque adeo—neque enim mihi turba roganda est Caesar, ades voto, maxime dive, meo! interea, quoniam statio mihi publica clausa est, privato liceat delituisse loco. vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae sumite plebeiae carmina nostra manus.