Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris, quaeque Lycaonio terra sub axe iacet; nec vos, Pierides, nec stirps Letoïa, vestro docta sacerdoti turba tulistis opem. nec mihi, quod lusi vero quodque magis vita Musa iocata plurima sed pelago terraque pericula passum ustus ab assiduo frigore Pontus habet, quique fugax rerum securaque in otia natus, mollis et inpatiens ante laboris eram, ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum perdere, diversae nec potuere viae, suffecitque accepit vires vixque ferenda tulit. dum tamen et terris dubius laetabar et undis, fallebat curas aegraque corda labor! ut via finita est et opus requievit eundi, et poenae tellus est mihi tacta meae, nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber lumine, de verna quam nive manat aqua. Roma domusque subit desideriumque locorum, quicquid et amissa restat in urbe mei. ei mihi, quod ianua, sed nullo tempore aperta fuit! cur ego tot gladios fugi totiensque minata obruit infelix nulla procella caput? di, quos experior nimium constanter iniquos, participes irae quos deus unus habet, exstimulate, precor, cessantia fata meique interitus clausas esse vetate fores!