Si quis es, insultes qui casibus, improbe, nostris, meque reum dempto fine cruentus agas, natus es e scopulis et pastus lacte ferino, et dicam silices pectus habere tuum. quis gradus ulterior, quo se tua porrigat ira, restat? quidve meis cernis abesse malis? barbara me tellus et inhospita litora Ponti cumque suo Borea Maenalis Ursa videt. nulla mihi cum gente fera commercia linguae: omnia solliciti sunt loca plena metus. utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis, cinctave montanis ut pavet agna lupis, sic ego belligeris a gentibus undique saeptus terreor, hoste meum paene premente latus. utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara, quod patria careo pignoribusque meis: ut mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram, nuda parum nobis Caesaris ira mali est? et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet, solvat et in mores ora diserta meos. in causa facili cuivis licet esse diserto, et minimae vires frangere quassa valent, subruere est arces et stantia moenia virtus: quamlibet ignavi praecipitata premunt. non sum ego quod quid cinerem saxis bustaque nostra petis? Hector erat tunc cum bello certabat; at idem vinctus ad Haemonios non erat Hector equos, me quoque, quem noras olim, non esse memento: ex illo superant haec simulacra viro. quid simulacra, ferox, dictis incessis amans? parce, precor, Manes sollicitare meos! omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis, quod magis errorem quam scelus esse putes, pendimus en profugi——satia tua pectora poenas exilioque graves exiliique loco. carnifici fortuna potest mea flenda videri: et tamen est uno iudice mersa parum. saevior es tristi Busiride, saevior illo, qui falsum lento terruit igne bovem, quique bovem Siculo fertur donasse tyranno, et dictis artes conciliasse suas: ‘munere in hoc, rex, est usus, sed imagine maior, nec sola est operis forma probanda mei. aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri? hac protinus inclusum lentis carbonibus ure: mugiet, et veri vox erit illa bovis. pro quibus inventis, ut munus munere penses, da, precor, ingenio praemia digna meo.’ dixerat, at Phalaris ‘poenae mirande repertor, ipse tuum praesens imbue ’ dixit opus. 'nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus exhibuit geminos ore gemente sonos. quid mihi cum Siculis inter Scythiamque Getasque? ad te, quisquis is es, nostra querella redit, utque sitim nostro possis explere cruore, quantaque vis, avido gaudia corde feras, tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus, te quoque ut auditis posse dolere putem, crede mihi, si sit nobis collatus Ulixes, Neptuni ergo quicumque es, rescindere crimina noli, deque gravi duras vulnere tolle manus; utque meae famam tenuent oblivia culpae, facta cicatricem ducere nostra sine; humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem et premit, incertas ipse verere vices. et quoniam, fieri quod numquam posse putavi, est tibi de rebus maxima cura meis, non est quod timeas. fortuna miserrima nostra est, omne trahit secum Caesaris ira malum. quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar, ipse velim poenas experiare meas.