Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru, misit in ignotam qui rude semen humum; nunc ego Medeae vellem frenare dracones, quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua, nunc ego iactandas optarem sumere pennas, sive tuas, Perseu, Daedale, sive tuas: ut tenera nostris cedente volatibus aura aspicerem patriae dulce repente solum, desertaeque domus vultus, memoresque sodales, caraque praecipue coniugis ora meae. stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas, quae non ulla tibi si semel optandum est, Augusti numen adora, et, quem sensisti, rite precare deum. ille tibi pennasque potest currusque volucres tradere: det reditum, protinus ales eris. si precer hoc—neque enim possum maiora rogare— ne mea sint, timeo, vota modesta parum, forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram, tum quoque sollicita mente rogandus erit. quod minus interea est, instar mihi muneris ampli, ex his me iubeat quolibet ire locis, nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae; ei mihi, perpetuus corpora languor habet! seu vitiant artus aegrae contagia mentis, sive mei causa est in regione mali, ut tetigi Pontum, vexant insomnia, vixque ossa tegit macies nec iuvat ora cibus; quique per autumnum percussis frigore primo est color in follis, quae nova laesit hiems, is mea membra tenet, nec viribus adlevor ullis, et numquam queruli causa doloris abest. nec melius valeo, quam corpore, mente, sed aegra est utraque pars aeque binaque damna fero. haeret et ante oculos veluti spectabile corpus astat fortunae forma legenda meae: cumque locum moresque hominum cultusque sonumque cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit, tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira, quod non offensas vindicet ense suas. at, quoniam semel est odio civiliter usus, mutato levior sit fuga nostra loco.