Hic quoque sunt igitur Graiae—quis crederet?—urbes inter inhumanae nomina barbariae; huc quoque Mileto missi venere coloni, inque Getis Graias constituere domos. sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe, constat ab Absyrti caede fuisse loco. nam rate, quae cura pugnacis facta Minervae per non temptatas prima cucurrit aquas, impia desertum fugiens Medea parentem dicitur his remos applicuisse vadis. quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto, hospes, ait, nosco, Colchide, vela, venit. dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis, dum sequitur celeres ancora tracta manus, conscia percussit meritorum pectora Colchis ausa atque ausura multa nefanda manu; et, quamquam superest ingens audacia menti, pallor in attonitae virginis ore fuit. ergo uni prospexit venientia vela tenemur, et pater est aliqua fraude morandus ait. dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus, ad fratrem casu lumina flexa tulit. cuius ut ornata est praesentia, vicimus inquit: hic mihi morte sua causa salutis erit. protinus ignari nec quicquam tale timentis innocuum rigido perforat ense latus, atque ita divellit divulsaque membra per agros dissipat in multis invenienda locis, neu pater ignoret, scopulo proponit in alto pallentesque manus sanguineumque caput. ut genitor luctuque novo tardetur et, artus dum legit extinctos, triste moretur inde Tomis membra soror fratris consecuisse sui.