Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri, praebet et incurvo colla premenda iugo; tempore paret equus lentis animosus habenis, et placido duros accipit ore lupos; tempore Poenorum compescitur ira leonum, nec feritas animo, quae fuit ante, manet; quaeque sui monitis belua, servitium tempore victa subit. tempus ut extensis tumeat facit uva racemis, vixque merum capiant grana quod intus habent; tempus et in canas semen producit aristas, et ne sint tristi poma sapore cavet. hoc tenuat dentem terram renovantis hoc rigidas silices, hoc adamanta terit; hoc etiam saevas paulatim mitigat iras, hoc minuit luctus maestaque corda levat, cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas praeterquam curas attenuare meas. ut patria careo, bis frugibus area trita est, dissiluit nudo pressa bis uva pede. nec quaesita tamen spatio patientia longo est, mensque mali sensum nostra recentis habet, scilicet et veteres fugiunt iuga saepe iuvenci, et domitus freno saepe repugnat equus. tristior est etiam praesens aerumna priore: ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est. nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt; nunc est quoque non nihilum nec praeconsumptum temporis esse malis, fortior in fulva novus est luctator harena, quam cui sunt tarda brachia fessa mora. integer est melior nitidis gladiator in armis, quam cui tela suo sanguine tincta rubent. fert bene praecipites navis modo facta procellas: quamlibet exiguo solvitur imbre vetus. nos quoque quae ferimus, tulimus patientius ante quam mala sunt longa multiplicata die! credite, deficio, nostroque a corpore quantum auguror, accedunt tempora parva malis. nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat: vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem, corpore sed mens est aegro magis aegra, malique in circumspectu stat sine fine sui. urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales, et, qua nulla mihi carior, uxor abest, vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum: sic me una tamen spes est quae me soletur in istis, haec fore morte mea non diuturna mala.