Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae, bisque suum tacto Pisce peregit iter. tempore tam longo cur non tua dextera versus quamlibet in paucos officiosa fuit? cur tua cessavit pietas, scribentibus illis, exiguus nobis cum quibus usus erat? cur, quotiens illam speravi nomen habere tuum? di faciant ut saepe tua sit epistula dextra scripta, sed e multis reddita nulla mihi. quod precor, esse liquet. credam prius ora Medusae Gorgonis anguineis esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram, a truce quae flammis separet angue leam. quadrupedesque hominis tergeminumque virum tergeminumque canem, Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantes, centimanumque Gyan semibovemque virum. haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam mutatum curam deposuisse mei, innumeri montes inter me teque viaeque Summaque et campi nec freta pauca iacent, mille potest causis a te quae littera saepe missa sit in nostras rara venire manus; mille tamen causas scribendo vince frequenter, excusem ne te semper, amice, mihi.