praeclarum responsum et docto homine dignum! sua enim vitia insipientes et suam culpam in senectutem conferunt, quod non faciebat is, cuius modo mentionem feci, Ennius: sic ut fortis equus, spatio qui saepe supremo vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit. equi fortis et victoris senectuti comparat suam; quem quidem probe meminisse potestis; anno enim undevicesimo post eius mortem hi consules, T. Flamininus et M'. Acilius, facti sunt; ille autem Caepione et Philippo iterum consulibus mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos natus legem Voconiam magna voce et bonis lateribus suasissem. sic ut fortis equus, spatio qui saepe supremo vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit.