etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas cur senectus misera videatur: unam, quod avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat infirmius; tertiam, quod privet omnibus fere voluptatibus; quartam, quod haud procul absit a morte. earum, si placet, causarum quanta quamque sit iusta una quaeque videamus. A rebus gerendis senectus abstrahit. quibus? An eis, quae iuventute geruntur et viribus? nullaene igitur res sunt seniles, quae vel infirmis corporibus animo et mente administrentur? nihil ergo agebat Q. Maximus, nihil L. Paulus, pater tuus, socer optimi viri fili mei? ceteri senes, Fabricii Curii Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate defendebant, nihil agebant? ad Appi Claudi senectutem accedebat etiam ut caecus esset;