tamen is, cum sententia senatus inclinaret ad pacem cum Pyrrho foedusque faciendum, non dubitavit dicere illa, quae versibus persecutus est Ennius: quo vobis mentes, rectae quae stare solebant antehac, dementis sese flexere viai? ceteraque gravissime, notum enim vobis carmen est, et tamen ipsius Appi exstat oratio. atque haec ille egit septemdecim annis post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent censorque ante superiorem consulatum fuisset, ex quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse, et tamen sic a patribus accepimus. quo vobis mentes, rectae quae stare solebant antehac, dementis sese flexere viai?