ne nunc quidem viris desidero adulescentis, is enim erat locus alter de vitiis senectutis, non plus quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam. quod est, eo decet uti et quidquid agisquae enim vox potest esse contemptior quam Milonis Crotoniatae? qui cum iam senex esset athletasque se exercentis in curriculo videret, aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse, at hi quidem mortui iam sunt. non vero tam isti, quam tu ipse, nugator, neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis. nihil Sex. Aelius tale, nihil multis annis ante Ti. Coruncanius, nihil modo P. Crassus, a quibus iura civibus praescribebantur, quorum usque ad extremum spiritum est provecta prudentia.