Orator metuo ne languescat senectute, est enim munus eius non ingeni solum, sed laterum etiam et virium. omnino canorum illud in voce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos. sed tamen est decorus seni sermo quietus et remissus, facitque persaepe ipsaquid enim est iucundius senectute stipata studiis iuventutis?